|
JUL. Numquid non idem, Adimantus et Faustus (quem in
libris Confessionis tuae praeceptorem tuum loqueris), haeresiarchae
sui traditione fecerunt, obscuriores quasque vel de Evangelio, vel
de Apostolorum Epistolis sententias rapientes et corradentes, ut
profanum dogma nominum auctoritate tuerentur? Quanquam quid dico de
Manichaeis? omnes prorsus haereses inventa sua, quibus a pietate et
fide exorbitaverunt, Scripturarum elocutionibus sententiisque
communiunt.
AUG. Illi obscuras sententias in suum dogma convertere: vos
apertas ipso vestro dogmate obscurare conamini. Quid enim apertius
quam quod ait Apostolus, Peccatum in hunc mundum per unum hominem
intrasse, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse
(Rom. V, 12)? Quod si probare idem cogeretur Apostolus,
ipsam generis humani miseriam testem daret, quae incipit a vagitibus
parvulorum, et usque ad decrepitorum gemitus pervenit. Nullo enim
modo sub cura omnipotentis et justi eadem tam magna miseria naturae
irrogaretur humanae, nisi in duobus hominibus tota de paradisi
felicitate in hanc infelicitatem peccati merito pelleretur.
|
|