|
JUL. Exstinguatur itaque indisciplinatarum
expositionum libido: nihil agere contra manifestam Dei justitiam verba
credantur: quae si ejus personae sunt, quam venerari necesse est,
defendantur explanationibus divinae congruentibus aequitati; sin autem
non metuendo sunt auctore prolata, etiam ineliquata pellantur. Igitur
nunc Dei judicio disputatur, de quo dicitur, Deus fidelis, in quo
non est iniquitas; justus et sanctus Dominus Deus (Deut.
XXXII, 4). Et iterum: Justus Dominus, et justitiam
dilexit, aequitatem vidit vultus ejus (Psal. X, 8). Et
iterum: Omnia judicia tua aequitas (Psal. CXVIII, 172).
Innumera sunt testimonia, quibus aequitas divina in sacris voluminibus
praedicatur: de qua nemo tamen vel Gentilium, vel haereticorum,
praeter Manichaeos Traducianosque, dubitavit.
AUG. Ex hac aequitate grave jugum est super filios Adam a die
exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1): quod omnino esse
asserit iniquum, qui negat originale peccatum.
|
|