CAPUT II

JUL. Verum, ut primum respirare licuit, consilium erat, quantum maxime tulisset ipsius rei natura, breviter promissa complere, nisi me actuosiorem denuo ingredi provinciam, beatissime pater Flore, voluisses: qui, quoniam tantum vales reverentia sanctitatis, ut praeceptis tuis segniter obedire irreligiosum judicem, obtinuisti facile ut in longiores vias compendium illius, quam elegeram, brevitatis extenderem. Favebis itaque operi tua auctoritate suscepto, cujus ob hoc potissimum nomen inserui, ut stilus securior et hilarior graderetur sub tantae patrocinio jussionis. Fuit igitur concepta animo non importuna ratio brevitatis: quia in illis quatuor libris cuncta fere, quae inventa a Manichaeis Augustini contra nos fuerant ore prolata, catholicae fidei veritas, pro qua et cum qua labentis mundi odia promeremur, tam disputationibus invictis, quam sacrae legis testimoniis armata, protriverat, nec quidquam pene reliquum erat, si aequis judicibus uteremur.

AUG. Contra tuos illos quatuor libros sex libri a me scripti sunt. Post commemorationem quippe doctorum catholicorum (quos Manichaeos facis, mihi sub hoc crimine objiciendo quod illi in catholica Ecclesia didicerunt atque docuerunt), quam duobus prioribus voluminibus explicavi, sequentes quatuor singulos tuis singulis reddidi; redarguens tenebras heraesis vestrae luce catholicae veritatis, quam deserendo caecatus insanis, et rei, de qua nulla unquam in Ecclesia Christi controversia fuit, sicut novus haereticus, aequos judices quaeris: quasi tibi videri aequi judices possint, nisi quos vestro errore deceperis. Quem vero judicem poteris Ambrosio reperire meliorem? De quo magister tuus Pelagius ait, quod ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere ? Numquid ergo iste sensu in Scripturis purissimo impurissimi Manichaei dogma retineret, dicens,

“Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est”

(Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2)? Tu ergo jam judica quam non puro sensu hoc catholicum dogma reprehendas, teque corrigere Ambrosio judicante ne differas.