CAPUT XXX |
JUL. De hujus itaque legibus ita probari et vindicari non potest, quod esse constat injustum: ut si hoc fieri posset, illius divinitas tota vilesceret. Ab eo igitur probabitur de Scripturis sanctis injustitiae dogma firmari, a quo approbari quiverit Trinitatem cui credimus divinitatis gloria posse privari.AUG. Verum dicis: sed vobis dicite, qui gloriam Christo, qua parvulos sanat, molimini auferre. |