|
JUL. Quod si neutrum horum quae diximus, facies; et
huic Deo te asseris credere, cujus institutis injustitiam communiri
aestimas: cognosce, multo te novum antiquo Manichaeo esse pejorem,
qui talem Deum habeas, qualem Manichaeus Dei sui est commentus
inimicum.
AUG. Vos pejus quam Manichaei saevitis in parvulos. Illi quippe
animam saltem, quam partem Dei putant, sanari per Christum in
parvulo volunt: vos autem, quem nec in anima, nec in carne ullum
malum habere dicitis, per Christum sanari nulla ex parte permittitis.
Et praeclari praedicatores sic praedicatis Jesum, ut eum negetis
parvulorum esse Jesum. Unde namque hoc nomen acceperit, in
Evangelio legite (Matth. I, 21), et nolite Salvatorem non
salvis parvulis denegare.
|
|