|
JUL. Quas mihi ergo tu hic ambages, quae cervicalia
mendaciorum et ineptiarum, quae Jerusalem fornicanti Ezechiel
propheta imputat (Ezech. XIII, 18); admovebis, in quibus
muliebres animae cubent, nomina mysteriorum tenentes, cum in ipsam
divinitatem retecta profanitate commiserint. Remotis omnibus
praestigiis et advocatarum saepe a te plebecularum catervis, doce
justum esse quod per Scripturas sanctas affirmare conaris.
AUG. Plebecularum, quas irrides, catervae, noverunt catholicam
fidem, quae a Salvatore salvari confitentur infantes; et ideo
Pelagianorum, qui hoc negant, detestantur errorem.
|
|