CAPUT XXXIV |
JUL. Ne ergo in infinita volumina extendatur oratio, hic, hic harum de quibus agimus, rerum genus, species, differentia, modus, qualitasque cernatur: imo sollicitius utrum sint, unde sint, ubi sint, quid etiam mereantur, et a quo. Hoc enim modo nec diu per disputationum anfractus errabitur, et certum quod teneri debeat apparebit.AUG. Ideo contra unum librum meum libros octo scripsisti, quia per tua compendia dialectica diu disputare noluisti. |