|
JUL. Creatoris hic igitur et creaturae ratio vertitur,
id est Dei et hominis; judicat ille, judicatur iste: itaque
justitiae et culpae quae sit natura videatur. Justitia est, et ut ab
eruditis definiri solet, et ut nos intelligere possumus, virtus (si
per Stoicos liceat alteri alteram praeferre) virtutum omnium maxima,
fungens diligenter officio ad restituendum sua unicuique sine fraude,
sine gratia.
AUG. Dic ergo qua justitia retributum sit parvulis grave jugum tam
magnae manifestaeque miseriae: dic qua justitia ille parvulus adoptetur
in Baptismo, ille sine hac adoptione moriatur; cur non sit ambobus
honor iste communis, aut ab isto honore alienatio, cum sit ambobus seu
bona seu mala causa communis. Non dicis, quia nec Dei gratiam, nec
Dei justitiam homo magis Pelagianus quam Christianus sapis.
|
|