CAPUT XXXVI

JUL. Quod si eam maximam dici Zeno non siverit, qui tantam virtutum copulam unitatemque confirmat, ut ubi fuerit una, omnes dicat adesse virtutes, et ubi una non fuerit, omnes deesse; atque illam veram esse virtutem, quae hac quadrua jugalitate perficitur: tunc quoque nobis plurimum praebebit auxilii, cum docuerit, nec prudentiam, nec fortitudinem, nec temperantiam posse sine justitia contineri; secundum quam veritatem et Ecclesiastes pronuntiat, Qui in uno peccaverit, multa bona perdet (Eccle. IX, 18).

AUG. Audi eumdem Ecclesiasten dicentem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Id. I, 2 et 3)? etc. Et dic mihi quare homo etiam vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4), qui factus fuerat similis veritati. An hinc excipis parvulos, quos videmus crescendo, etsi bene erudiantur, proficiendo, tam magnam minuere, cum qua nati sunt, vanitatem; nec ea tota carere, nisi omnes dies vanitatis velut umbra transierint?