|
JUL. Haec igitur augusta virtus, expunctrix
uniuscujusque meritorum, in operibus quidem imaginis Dei, id est
humanae animae, pro creaturae ipsius modo et viribus intermicat: in
ipso vero Deo, omnium quae sunt ex nihilo conditore, immenso et claro
per aeternum orbe resplendet. Origo ejus divinitas est, aetas ejus
aeternitas, et aeternitas ultro citro nescia vel desinere vel
coepisse. Ut ergo genus ejus (quo nomine nihil aliud quam originem
intelligi volo) Deus est: ita species ejus in legum promulgatione
judiciorumque apparet effectibus.
AUG. Si origo justitiae Deus est, ut fateris; cur homini ab ipso
dari justitiam non fateris, et potius humanae voluntatis arbitrium,
quam Dei donum, vis esse justitiam; ut sis in eis de quibus dictum
est, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere,
justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3)? Erubescite
tandem, obsecro, et ab illo justitiam poscite, qui est, ut fateri
compulsi estis, origo justitiae.
|
|