|
JUL. Differentiam vero ejus non absurde
intelligere possumus, variam pro opportunitate temporum
dispensationem. Verbi gratia, hostiae de pecoribus in Vetere
Testamento fuerant imperatae. Id tunc implere pertinebat ad
reverentiam jussionis: nunc vero indicta eorum dissimulatio ita servit
justitiae praecipienti, ut tunc oblatio serviebat. Modus vero ejus
est vel status, quod nec cuiquam amplius quam vires patiuntur indicit,
vel quod misericordiam non retundit. Qualitas autem ejus
intelligitur, per quam piis mentibus sapit dulciter. Est igitur
procul dubio justitia, sine qua deitas non est; quae si non esset,
Deus non esset: est autem Deus, est itaque sine ambiguitate
justitia. Non est autem aliud quam virtus omnia continens, et
restituens suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Constitit autem
maxime in divinitatis profundo.
AUG. Definisti esse justitiam virtutem omnia continentem, et
restituentem suum unicuique, sine fraude, sine gratia. Proinde
videmus eam sine fraude restituisse denarium eis, qui per totum diem in
opere vineae laboraverant: hoc enim placuerat, hoc convenerat, ad
hanc mercedem se fuisse conductos negare non poterant (Matth. XX,
1-13). Sed dic mihi, quaeso te, quomodo eis sine gratia
tantumdem dedit, qui una hora in illo opere fuerunt? An amiserat
fortasse justitiam? Cohibe itaque te potius. Neminem quippe fraudat
divina justitia: sed multa donat non merentibus gratia. Cur autem
huic sic, illi autem sic, aspice quod secutus adjungis. Verissime
quippe dicis, eam consistere maxime in divinitatis profundo. In hoc
profundo est, quod neque volentis, neque currentis, sed miserentis
est Dei (Rom. IX, 16). In hoc profundo est, quod ille
parvulus in honorem adoptatur per regenerationis lavacrum, ille in
contumelia relinquitur, non admittendus ad regnum; cum amborum in
neutram partem sit meritum per voluntatis arbitrium.
|
|