CAPUT III

JUL. Testimonia tamen Scripturarum, quibus contra nos agi aliquid posse existimant, nonnulla praeterieram, quae me explanatum ire pollicitus eram, ut docerem ambigua quaeque legis verba, quae ab inimicis nostris assumi solent, nec veritati praejudicare perspicuae, et secundum hoc esse intelligenda, quod absolutissimis Scripturae sanctae auctoritatibus et insuperabili ratione firmatur. Siquidem hoc ipso, quam sit divinae legis imperitus interpres et profanus apparet, quisquis putat ejus sanctione defendi, quod justitia non potest vindicari.

AUG. Vos quod dicitis, potius non potest ulla justitiae ratione defendi. Quia miseria generis humani, a qua nullum hominum ab exortu usque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis justum judicium, si non est originale peccatum.