CAPUT XXXIX

JUL. Testimonium vero, ut ab auctore suo, ita etiam vel a probis, vel ab improbis meretur, quod et illos jure provexerit, et istos jure damnaverit. Cum vero per se nec boni quidquam nec mali merentibus misericordiam liberalem esse permittit, nihil sentit injuriae; quia et hoc ipsum, ut sit clemens operi suo Deus, cum in severitatem non cogitur, pars magna justitiae est.

AUG. Saltem misericordiae nomen attende, et unde dicta sit, respice. Quid igitur opus est misericordia, ubi nulla est miseria? Miseriam porro in parvulis si nullam esse dicitis, eis misericordiam praebendam negatis; si ullam esse dicitis, malum meritum ostenditis. Neque enim sub Deo justo miser esse quisquam, nisi mereatur, potest. Ecce duo parvuli jacent; unus eorum baptizatus, alter non baptizatus exspirat: cui eorum dicis Deum fuisse clementem? Si uni, ostende alterius malum meritum, qui negas esse originale peccatum: si ambobus, ostende baptizati ullum bonum meritum, qui negas gratiam, ubi nulla est acceptio personarum; et dic, si potes, cur ambos adoptare noluerit, qui certe ambos ad imaginem suam condidit. An ita justus est, ut non sit omnipotens, si voluit et non potuit? Ubi certe illorum nullus noluit, ne impedimentum potestatis divinae referatis ad meritum voluntatis humanae: hic certe nulli eorum dicere potest Deus, Volui, et noluisti. Aut si propterea non vult infans, quia plorat cum baptizatur; ambo ergo relinquantur, ambo enim nolunt: et tamen unus assumitur et alter relinquitur, quia magna est gratia Dei, et verax justitia Dei. Sed quare ille potius quam ille: incrustabilia sunt judicia Dei.