CAPUT XL

JUL. Quos enim fecit quia voluit, nec condemnat nisi spretus: si cum non spernitur, faciat consecratione meliores; nec detrimentum justitiae patitur, et munificentia miserationis ornatur.

AUG. Qui non condemnat nisi spretus, dic utrum spernat suam imaginem nisi spretus. Quod si non audes, dic unde spernat eos quos parvulos non adoptat, a quibus eum spretum non invenies, nisi eos invenias in Adam: ubi simul invenies, ut spernantur deberi omnibus per justitiam, nec tamen sperni omnes propter ineffabilem et inscrutabilem gratiam.