|
JUL. His igitur justitiae, quas praemisimus,
divisionibus explicatis, discutiamus quae sit definitio peccati.
Equidem affatim mihi tam philosophantium quam eorum qui catholici
fuerunt, quod quaerimus scripta suppeditant: sed vereor ne refrageris,
et si philosophorum ego senatum advocavero, tu continuo sellularios
opifices omneque in nos vulgus accendas.
AUG. Contumeliosus es in infirma mundi, quae Deus elegit ut
confunderet fortia (I Cor. I, 27). Denique ipsi confundunt
eos qui confidunt in virtute sua. Ubi quid dicam, Vos estis?
Prorsus me tacente apparetis, cum vos non taceatis.
|
|