CAPUT XLIII

JUL. Nequaquam te acquiescere eruditorum sententiis, ut addas, secundum quod intellectui tuo congruit dixisse Apostolum, quia stultam fecit Deus sapientiam mundi (I Cor. I, 20): disputatores vero nostros sine metu a te posse despici, quod nulla auctoritate talium premaris.

AUG. Tu eos despicis, qui eis docentibus originale peccatum ita resistis, ut tanquam Manichaeos insuper crimineris, me nominans, illos significans.