CAPUT XLIV

JUL. Quid ergo? Acquiescam prorsus tibi, faciamque in hoc loco jacturam omnium quorum adminiculo uti possem, contentusque ero definitione quae ad indicium bonae naturae post Manichaeorum secretum de ore tuae honestatis effugit. In eo igitur libro cui titulus est, vel

“De duabus animabus,”

vel

“Contra duas animas,”

ita loqueris:

“Exspecta, sine prius peccatum definiamus. Peccatum est voluntas admittendi vel retinendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Quanquam si liberum non est, nec voluntas dici potest: sed malui grossius, quam scrupulosius definire”

(Cap. 11).

AUG. Hic peccatum definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. De hoc quippe agendum fuit, quando mali origo quaerebatur, quale commissum est a primo homine ante omne hominis malum. Sed tu aut non potes intelligere, aut non vis.