|
JUL. O lucens aurum in stercore! Quid verius, quid
plenius dici a quoquam vel orthodoxo potuisset?
inquis,
|
“voluntas admittendi vel retinendi quod justitia vetat, et
unde liberum est abstinere.”
|
|
Ostendit hoc Ecclesiasticus: Deus,
inquit, fecit hominem, et dimisit eum in manibus consilii sui: posuit
ante eum vitam et mortem, aquam et ignem; quod placuerit ei, dabitur
illi (Eccli. XV, 14, etc.). Et per Isaiam Deus: Si
volueritis, inquit, et audieritis me, quae bona sunt terrae edetis.
Si nolueritis, nec audieritis, gladius vos comedet (Isai. I,
19). Et Apostolus: Resipiscite juste, et nolite peceare (I
Cor. XV, 34): atque iterum, Nolite errare; Deus non
irridetur: quae enim seminaverit homo, illa et metet (Galat. VI,
7 et 8).
AUG. Haec testimonia propter illam voluntatem dicta sunt, in qua
quisque id quod vult agit: ut si non habetur, ab eo poscatur qui in
nobis operatur et velle (Philipp. II, 13): si autem habetur,
fiant opera justitiae, et ei qui illam operatus est agantur gratiae.
|
|