|
JUL. Motus autem animi ejus, qui jam per aetatem
judicio rationis uti potest; cui cum poena monstratur et gloria, aut
contra commodum vel voluptas, adjutorium et velut occasio offertur,
non necessitas imponitur partis alterutrae. Haec igitur voluntas,
quae alternatur, originem possibilitatis in libero accepit arbitrio:
ipsius vero operis existentiam a se suscipit, nec est prorsus voluntas
antequam velit, nec potest velle antequam potuerit et nolle; nec
utrumque habet in parte peccati, id est, velle et nolle, antequam
usum rationis adipiscatur. Quibus collectis, apparet te verissime
definisse,
|
“Peccatum est voluntas retinendi vel admittendi quod
justitia vetat, et unde liberum est abstinere.”
|
|
Hoc ergo peccatum,
quod claruit nihil esse praeter voluntatem, constat genus, id est
ipsam originem, ab appetitu proprio suscepisse. Hujus species jam in
unoquoque, qui dicuntur atomi, reperitur. Differentia vero et in
varietate culparum, et in rationibus temporum. Modus est ipsa
immoderatio: nam si modus est servire cui debeas, qui hoc
praetermittit, veri modi transgressione delinquit. Hic tamen dici
subtiliter potest, modum esse peccati, quia nemo plus quam potest
delinquit: nam si supra vires, inefficaci voluntate peccatur; hoc
ipsum fieri vel sola potuit voluntate. Qualitas autem adscribatur
vitio, per quam ostenditur quid amaritudinis, vel dedecore convehat
vel dolore. Est ergo peccatum, quia si non esset, nec tu sequereris
errores; nihil est autem aliud, praeter voluntatem excedentem ab eo
calle, cui debet insistere, et unde liberum est non deflectere. Fit
autem de appetitu inconcessorum; et nusquam est nisi in eo homine, qui
et habuit voluntatem malam, et potuit non habere.
AUG. Ipse est Adam, quem nostra illa definitio, quae tibi
placuit, intuebatur, cum dicerem,
|
“Peccatum est voluntas retinendi
vel consequendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere.”
|
|
Adam quippe omnino, quando peccavit, nihil in se habebat mali, quo
nolens urgeretur ad operandum malum, et propter quod diceret, Non
quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom.
VII, 29): ac per noc id egit peccando, quod justitia vetabat,
et unde liberum illi fuerat abstinere. Nam ei qui dicit, Quod nolo
malum, hoc ago, abstinere inde, liberum non est. Ac per hoc, si
tria ista discernas, et scias aliud esse peccatum, aliud poenam
peccati, aliud utrumque, id est, ita peccatum, ut ipsum sit etiam
poena peccati, intelligis quid horum trium pertineat ad illam
definitionem, ubi voluntas est agendi quod justitia vetat, et unde
liberum est abstinere. Peccatum namque isto modo definitum est, non
peccati poena, non utrumque. Habent autem tria ista genera etiam
species suas, de quibus nunc longum est disputare Horum sane trium
generum si requirantur exempla primi generis in Adam sine ullo nodo
quaestionis occurrit. Multa quippe sunt quae agunt homines mala, a
quibus eis liberum est abstinere: sed nulli tam liberum est, quam illi
fuit, qui Deo suo, a quo erat conditus rectus, nullo prorsus vitio
depravatus adstabat. Secundi autem generis, ubi tantummodo est poena
peccati, exemplum in eo malo est, quod quisque ex nulla parte agit,
sed tantummodo patitur: velut cum pro suo scelere, qui peccavit,
occiditur, sive alia corporis poena quacumque cruciatur. Tertium vero
genus, ubi peccatum ipsum est et poena peccati, potest intelligi in eo
qui dicit, Quod nolo malum, hoc ago. Ad hoc pertinent etiam omnia
quae per ignorantiam cum aguntur mala, non putantur mala, vel etiam
putantur bona. Caecitas enim cordis, si peccatum non esset, injuste
argueretur: arguitur autem juste, ubi dicitur, Pharisaee caece
(Matth. XXIII, 26); et aliis plurimis divinorum eloquiorum
locis. Eademque rursus caecitas si peccati poena non esset, non
diceretur, Excaecavit enim illos malitia illorum (Sap. II,
21): quod si de Dei judicio non veniret, non legeremus,
Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva
(Psal. LXVIII, 24). Quis porro volens caecus est corde,
cum velit nemo caecus esse vel corpore? Proinde originale peccatum nec
ad illud pertinet quod primo loco posuimus, ubi est voluntas malum
operandi, unde liberum est abstinere; alioquin non esset in parvulis,
qui nondum voluntatis utuntur arbitrio: nec ad illud quod secundo
commemoravimus; de peccato enim nunc agimus, non de poena, quae non
est peccatum, quamvis peccati merito subsequatur: quam quidem
patiuntur et parvuli, quia inest eis corpus mortuum propter peccatum
(Rom. VIII, 10); non tamen mors corporis ipsa peccatum est,
vel corporales quicumque cruciatus: sed pertinet originale peccatum ad
hoc genus tertium, ubi sic peccatum est, ut ipsum sit et poena
peccati; quod inest quidem nascentibus, sed in eis crescentibus
incipit apparere, quando est insipientibus necessaria sapientia, et
mala concupiscentibus continentia; origo tamen etiam hujus peccati
descendit a voluntate peccantis.
|
“Fuit enim Adam, et in illo fuimus
omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt”
|
|
(Ambrosius, lib.
7 in Luc. XV, n. 234).
|
|