|
JUL. Meretur autem et ab honestis exsecrationem, et
ab illa justitia, cujus hic tota causa vertitur, legitimam
condemnationem. Omnibus itaque aulaeis reductis profer aliquando luce
palam, per quid doceas naturale esse peccatum. Certe nihil superius
falso vel de divinae laude justitiae, vel de culpae definitione
collectum est. Ostende ergo, haec duo in parvulis posse constare: si
nullum est sine voluntate peccatum, si nulla voluntas ubi non est
explicata libertas, si non est libertas ubi non est facultas per
rationem electionis; quo monstro peccatum in infantibus invenitur, qui
rationis usum non habent? Igitur nec eligendi facultatem, ac per hoc
nec voluntatem: atque his irrefutabiliter concessis, nec aliquod
omnino peccatum. His igitur molibus pressus, videamus quo cruperis.
inquis,
|
“peccato parvuli premuntur suo, sed premuntur
alieno.”
|
|
Necdum claruit quid mali sentias. Suspicamur enim te ad
invidiam cujuspiam hominis, cujus iniquitatem ut Poenus orator
exprimeres, haec in medium protulisse. Apud quem igitur impollutam
innocentiam scelus gravavit externum? Quis ille fuit, qui hos
adjudicaret reos, tam excors, tam trux, tam oblitus Dei et
aequitatis, barbarus perduellis? Laudamus prorsus ingenium tuum:
apparet eruditio, non potuisti aliter, dignam generis humani odio,
judicis nescio cujus, imo tyranni allegare personam, quam jurando non
solum eum non pepercisse his qui nihil peccavissent, verum etiam his
qui nec peccare potuissent. Solet quippe apud suspiciosum animum bona
conscientia laborare pro defensione sui, ne forte deliquerit, quia
delinquere vel potuit: absolute autem vindicatur a crimine, qui ipsa
rei impossibilitate defenditur. Pande igitur quis est iste innocentium
addictor. Respondens, Deus; percussisti quidem animum, sed quia
vix tantum sacrilegium fidem meretur, quid dixeris ambigamus. Scimus
enim homonyme usurpari nomen hoc posse: Sunt quippe dii multi et
domini multi; nobis tamen unus est Deus Pater ex quo omnia, et unus
est Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 5
et 6). Quem igitur Deum in crimen vocas ? Hic tu, sacerdos
religiosissime, rhetorque doctissime, exhalas tristius et horridius
aliquid, quam vel Amsancti vallis, vel puteus Averni, imo
scelestius quam ipsa in his locis idolorum cultura commiserat. Deus,
ais, ipse qui commendat suam charitatem in nobis (Rom. V, 8),
qui dilexit nos, et Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum
tradidit (Id. VIII, 32), ipse sic judicat, ipse est
nascentium persecutor, ipse pro mala voluntate aeternis ignibus
parvulos tradit, quos nec bonam, nec malam voluntatem scit habere
potuisse. Post hanc ergo sententiam, tam immanem, tam sacrilegam,
tam funestam, si sanis judicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem
tui referre deberem. Justa enim, et probabili gravitate, indignum te
disputatione censerem, qui eo usque ab religione, ab eruditione, a
communibus postremo sensibus aufugisses, ut quod vix ulla barbaries,
Dominum tuum criminosum putares.
AUG. Non est magnum, quod vides non habere parvulos propriam
voluntatem ad eligendum bonum, vel malum. Illud vellem videres, quod
vidit qui scribens ad Hebraeos dixit, filium Israel Levi in lumbis
Abraham patris sui fuisse, quando est ille decimatus, et ideo etiam
istum in illo fuisse decimatum (Hebr. VII, 9, 10). Ad hoc
si haberes oculum christianum, fide cerneres, si intelligentia non
valeres, in lumbis Adam fuisse omnes qui ex illo fuerant per
concupiscentiam carnis orituri; quam, post peccatum, quo illi sua
nuditas nuntiata est, sensit, aspexit, erubuit, operuit. Unde
Ambrosius doctor meus, tui quoque doctoris excellenter ore laudatus:
|
“Quod igitur gravius est,”
|
|
inquit,
|
“hac se Adam interpretatione
succinxit, eo loci, ubi fructu magis castitatis se succingere
debuisset. In lumbis enim quibus praecingimur, quaedam semina
generationis esse dicuntur. Et ideo male ibi succinctus Adam foliis
inutilibus, ubi futurae generationis non fructum futurum, sed quaedam
peccata signaret”
|
|
(De Paradiso, cap. 13). Merito etiam
dicit, quod paulo ante memoravi:
|
“Fuit Adam, et in illo fuimus
omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt.”
|
|
Hoc tu non
videns, mihi caecus oblatras: sed in me, quidquid dicis, profecto et
in ipsum dicis. Utinam ergo ita mihi cum illo commune sit praemium,
sicut abs te audio cum illo commune convicium. Quid est quod clamas,
et dicis,
|
“Si sanis judicibus uteremur, nihil praeter exsecrationem
tui referre deberem?”
|
|
Possumne tecum largius, beneficentius,
liberalius agere, quam ut ipsum inter nos constituam judicem, de quo
tui doctoris Pelagii judicium jam tenemus? En adest ille, qui inter
latinae linguae scriptores, flos quidam speciosus enituit, cujus
fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est
reprehendere. Hoc Pelagius de Ambrosio judicavit (Pelagius, de
Libero Arbitrio, lib. 3). Quid ergo de hoc quod inter nos
agitur, judicavit Ambrosius? Dixi superius ejus de peccato originali
sine ulla obscuritate vel ambiguitate sententias: sed si parum est,
adhuc audi.
inquit,
|
“sub peccato nascimur, quorum ipse
ortus in vitio est”
|
|
(Ambrosius, de Poenitentia, lib. 1, cap.
2 vel 3). Quid ad ista respondes? Illa de Ambrosio dixit
praeclara Pelagius; ista pro me contra te manifesta pronuntiavit
Ambrosius: istum reprehende de quo dicit magister tuus, quod eum ne
inimicus quidem ausus est reprehendere; et qui sanos judicos quaeris,
istum nega sanum, ut te plane profitearis insanum. Sed indignaris
homo piissimus, quod parvuli non renati, si moriantur ante propriae
voluntatis arbitrium, propter aliena dicantur peccata damnari, ab eo
qui commendat charitatem suam in nobis, qui dilexit nos, et Filio suo
non pepercit, sed pro nobis illum tradidit: quasi non de illo gravius
conquerantur stulti et indocti similes tui, qui dicunt, Utquid
creat, quos impios futuros et damnandos esse praescivit? Utquid eos
postremo, donec ad impietatem damnabilem perveniant, facit vivere,
quos antequam tales fierent, ex hac vita posset auferre; si animas
amat, si commendat charitatem suam in nobis, si Filio suo non
pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quibus si dicatur, O
homo, tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?
Inscrutabilia sunt judicia ejus (Id. XI, 33): irascuntur
potius, quam mitescunt. Sed novit Dominus qui sunt ejus (II
Tim. II, 19). Si ergo sanis judicibus uti cupis, audi judicem
sanum singulariter a tuo doctore laudatum.
inquit,
|
“Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes
perierunt.”
|
|
Sed peccatis, inquis, alienis non utique perire
debuerunt. Aliena sunt, sed paterna sunt: ac per hoc jure
seminationis atque germinationis et nostra sunt. Quis ab hac
perditione liberat, nisi qui venit quaerere quod perierat (Luc.
XIX, 10)? In eis ergo quos liberat, amplectamur
misericordiam: in eis autem quos non liberat, agnoscamus judicium
occultissimum quidem, sed sine ulla dubitatione justissimum.
|
|