CAPUT IV

JUL. Nam si lex Dei fons est ac magistra justitiae; auxiliis quoque ejus, Dei aequitas adjuvari potest, impugnari non potest. Nullum ergo adminiculum iniquitati de illius Scripturae viribus comparari natura rerum sinit, quae hanc unam promulgationis causam habuit, ut ejus testimoniis, remediis, minis, ultionibus iniquitas deleretur.

AUG. Ejus testimoniis declaratur, quod homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). Cum qua eum vanitate nasci, non solum veridica Scriptura qua plangitur, verum etiam laboriosa et aerumnosa cura qua eruditur, ostendit. In ejus remediis legitur, etiam cum parvulus natus fuerit, offerendum esse sacrificium pro peccato (Levit. XII, 8). In ejus minis legitur, interituram fuisse animam parvuli, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII, 14). In ejus ultionibus legitur, jussos interimi etiam parvulos, quorum parentes ad iracundiam provocaverunt Deum, ut internecione bellica delerentur (Josue VI, 21, et X, 32).