|
JUL. Pugnasse quidem cum principe tenebrarum deum
lucis, Manichaeus finxit, et credidit; addiditque, ejus captivam
teneri in hoc orbe substantiam: sed tantam infelicitatem colore
pietatis nititur excusare, affirmans eum quasi bonum pro patria
dimicasse civem, atque ideo objecisse membra, ne perderet regna. Tu
qui haec didiceras, quantum ea vel ad tempus deserendo profeceris
intuere: dicis. Deum necessitatem non pertulisse belli, sed
iniquitatem admisisse judicii; nec tenebrosis hostibus, sed perspicuis
subjacere criminibus; non impertisse postremo substantiam suam, sed
aeternam violasse justitiam. Quo quis vestrum pejor sit, aliis
aestimandum relinquo. Illud tamen liquet, ad unum vos opinionis nefas
redire. Nam et Manichaeus subscribit iniquitatem Deo suo, cum eum
allegat damnaturum, in ultimo die membra quae tradidit: et tu per hoc
illum asseris infelicem, per quod corrupit gloriam qua cluebat, et
persequendo innocentiam quam creavit, perdidit justitiam qua sacerrimus
fuit. Tantum igitur huic, quem tu inducis, Deo, ille quem magister
tuus commentus fuerat, antecellit, quantum excusabilius, praelio
superatum esse quam vitio.
AUG. Si tibi placet innocentia parvulorum, remove ab eis, si
potes, grave jugum quod est super filios Adam a die exitus de ventre
matris eorum (Eccli. XL, 1). Sed puto quod Scriptura, quae
hoc dixit, melius te noverat quid esset innocentia creaturae, et quid
justitia Creatoris. Quis autem non videat, si habent parvuli,
qualem praedicas, innocentiam, in gravi jugo eorum Dei non esse
justitiam? Porro, quia in jugo gravi eorum divina justitia est; non
est in eis talis, qualem praedicas, innocentia. Nisi forte tibi in
hac quaestione laboranti, Deus justus quidem, sed infirmus quodam
modo subvenire poterit, quia suis imaginibus, ne innocentes gravis
jugi miseria premerentur, subvenire non potuit: ut eum dicas voluisse
quidem, quia justus est, sed non potuisse quia omnipotens non est;
atque ita de his angustiis exeas, ut fidei caput perdas, qua fide
primitus in Symbolo confitemur credere nos in Deum Patrem
omnipotentem. Deus igitur tuus, in tot et tantis malis quae parvuli
patiuntur, aut justitiam, aut omnipotentiam, aut ipsam curam rerum
humanarum est perditurus: quodlibet autem istorum dixeris, vide quid
eris.
|
|