|
JUL. Amolire te itaque cum tali Deo tuo de Ecclesiarum
medio: non est ipse, cui Patriarchae, cui Prophetae, cui Apostoli
crediderunt, in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae
conscripta est in coelis (Hebr. XII, 23): non est ipse quem
credit judicem rationabilis creatura; quem Spiritus sanctus juste
judicaturum esse denuntiat. Nemo prudentium, pro tali Domino suum
unquam sanguinem fudisset: nec enim merebatur dilectionis affectum, ut
suscipiendae pro se onus imponeret passionis. Postremo iste quem
inducis, si esset uspiam, reus convinceretur esse, non deus;
judicandus a vero Deo meo, non judicaturus pro Deo. Ut igitur prima
fidei fundamenta cognoscas; noster Deus, Ecclesiae catholicae
Deus, substantia nobis ignotus est, et ab aspectu similiter remotus;
quem vidit nemo hominum, nec videre potest (I Tim. VI, 16):
ut aeternus sine principio, ita sanctus justusque sine vitio;
omnipotentissimus, oequissimus, misericordissimus, innotescens solo
splendore virtutum; factor omnium quae non erant, dispensator eorum
quae sunt, examinator cunctorum qui et sunt, et futuri sunt, et
fuerunt, in ultimo die: terram, coelum, et cuncta simul elementa
moturus: excitator cinerum, et corporum restitutor: sed propter solam
justitiam, haec quae diximus, cuncta facturus.
AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis
circumcisionem octavi diei, quae praecepta est Abrahae,
praefigurationem fuisse regenerationis in Christo? Hoc enim si
crederes, videres non potuisse juste animam parvuli exterminari de
populo suo, si die non circumcideretur octavo (Gen. XVII,
12-14), nisi alicui fuisset obligata peccato? Si Deum
Prophetarum colis, cur non credis quod per eos toties Deus dixerit,
Reddam peccata patrum in filios (Exod. XXXIV, 7, et Jerem.
XXXII, 18)? Si Deum Apostolorum colis, cur non credis,
corpus mortuum propter peccatum (Rom. VIII, 10)? Si Deum
colis in quo speravit et sperat Ecclesia primitivorum, quae conscripta
est in coelis, cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate
tenebrarum (Coloss. I, 13), cum eos propter hoc exsufflet atque
exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas tenebrarum mittatur foras?
Ille vero quem sperat judicem rationalis creatura, quae in sanctis
ejus est et fidelibus, lege nobis, praeter regnum bonis et supplicium
malis, quem tertium locum praeparaverit et promiserit non regeneratis
innocentibus tuis. Quomodo autem dicis, neminem prudentum pro
Domino, quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit et pro eo
sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus, qui vos in ista quaestione
suffocat, dicens, parvulum ex Adam carnaliter natum, contagium
mortis antiquae prima nativitate contrahere (Epist. 64, ad
Fidum)? Videsne te potius reum, qui blasphemas istum sanctorum
martyrum Deum? Dicis te colere omnipotentissimum, aequissimum,
misericordissimum Deum: sed ipse est omnipotentissimus, qui jugum
grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis suae, procul dubio
ab eis posset auferre, imo ne ullo tali jugo prorsus gravarentur
efficere: sed ipse est aequissimus, qui nullo modo illud imponeret,
imponive permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus nati sunt,
inveniret, quorum reatum renatis idem ipse misericordissimus solveret.
Si ergo te delectaret divina justitia, videres profecto quod ex ipsa
veniat, non utique injuste a parvulis incipiens, nota omnibus humana
miseria, qua peragitur haec vita, a primis fletibus nascentium, usque
ad extremos halitus morientium; sanctis tantum et fidelibus, sed in
alia vita, felicitate promissa.
|
|