|
JUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem credo omnis
creatura et sancta Scriptura denuntiat, rectius dixi facerem, si nec
librorum te concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi
potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus, munus
impositum est, ut dicta tua quid habeant ponderis rationisque
discutiam, opportunum fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo,
qui in Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, et usque ad
finem ubi illa fuerit praedicabitur.
AUG. Ego potius non te ostendisse, quod te ostendisse dicis,
ostendi; et ei me Deo credere, qui a Catholicorum semper Ecclesia
praedicatus est, si nimium caecus non sis, edocui.
|
|