|
JUL. Nunc vero consequenter inspiciam, quibus hoc, quod
expugnat fides piorum, testimoniis affirmare coneris. Sed quoniam
institui libro tuo secundo, quem Alypius detulit, obviare, ne
confunderetur rescripti series, paucis adhuc, usque dum ad
testimonium Apostoli, quo plurimum tibi videris muniri, sermo
perveniat, respondendum est. Illis ergo, quae supra posui, verbis
tuis haec quae sequuntur adjungis:
|
“In his itaque quae praetermisit,
hoc timuit, quia cuncta Ecclesiae catholicae pectora convenit,
fidemque ipsam antiquitus traditam atque fundatam, clara quodam modo
voce compellat, et adversus eos vehementissime permovet quod diximus,
quia nihil peccati esse in parvulis dicunt, quod lavacro regenerationis
abluatur. Omnes enim ad Ecclesiam non propter aliud cum parvulis
currunt, nisi ut in eis originale peccatum generatione primae
nativitatis attractum, regeneratione secundae nativitatis expietur.
Deinde ad nostra superiora verba revertitur, quae nescio cur repetat:
Eos autem qui de tali commixtione nascuntur, dicimus trahere originale
peccatum; eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus
adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo. Haec verba
nostra et paulo ante dixerat. Deinde subjunxit quod de Christo
diximus, Qui de eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit. Sed
etiam hic praetermisit quod ego posui: Ut per ejus gratiam eruti de
potestate tenebrarum, in regnum illius, qui de eadem sexus utriusque
commixtione nasci noluit, transferantur. Vide, obsecro te, quae
nostra verba vitavit, tanquam inimicus omnino gratiae Dei, quae venit
per Jesum Christum Dominum nostrum. Scit enim ab illa Apostoli
sententia, qua dixit de Deo Patre, Qui nos eruit de potestate
tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss.
I, 13); improbissime et impiissime parvulos separari: ideo procul
dubio verba ista praetermittere quam ponere maluit”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 2, nn. 4, 5). Egone sum inimicus
gratiae Dei, homo omnium impudentissime, qui in primo libro meo,
unde tu ista a contextu suo avulsa rapuisti, ut aliquid sine ratione
garrires, professione pura et plena os tuum mysteriis Manichaeorum
madens tuorumque damnavi?
AUG. Numquid ut habeas causam bonam conviciando facturus es? Dic
quorum meorum os, sicut meum damnasse te jactas. Dicturus es,
Manichaeorum; sed ut maledicus, non ut veridicus. Ego enim et
Manichaeos detestor, et adjutores eorum, in quibus appetis
principatum, et utrosque adjuvante ac subveniente Domino Deo nostro
catholica veritate redarguo. Sed ostendam meos, quos in me tanto
nequius quanto astutius criminaris. In hac enim causa, ubi originalis
peccati vertitur quaestio, propter quod me nomine Manichaeorum
atrocissimis dignum arbitraris opprobriis, meus est Cyprianus, qui
cum peccasse nihil dixerit parvulum, non tamen tacuit, eum contraxisse
peccati ex Adam prima nativitate contagium (Epist. 64, ad
Fidum). Meus est Hilarius, qui cum exponeret quod in Psalmo
legitur, Vivet anima mea et laudabit te:
inquit,
|
“in hac vita non reputat; quippe qui dixerat, Ecce in iniquitatibus
conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea”
|
|
(Psal. L,
7).
|
“Scit sub peccati origine, et sub peccati lege se natum”
|
|
(In Psal. CXVIII, 175). Meus est a tuo doctore
excellentissime laudatus Ambrosius, qui dixit:
|
“Omnes homines sub
peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: sicut habes lectum,
dicente David, Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in
delictis peperit me mater mea. Ideo Pauli caro, corpus mortis erat”
|
|
(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2). Meus est Gregorius, qui
cum de Baptismo loqueretur:
inquit,
|
“nativitatem,
per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es”
|
|
(Orat. in
Christi Natalem). Meus est Basilius, qui cum ageret de jejunio:
inquit,
|
“decidimus de paradiso: jejunemus
ut ad eum redeamus”
|
|
(Sermone 1 de Jejunio). Meus est Joannes
Constantinopolitanus, dicens:
|
“Adam peccavit illud grande
peccatum, et omne hominum genus in commune damnavit”
|
|
(Homilia de
Lazaro resuscitato). Hi omnes, et alii socii eorum eadem
sentientes, quos commemorare longum est, mei sunt : si agnoscis, et
tui sunt; sed mei doctores, improbatores tui. Quomodo igitur os meum
meorumque damnasti; cum istorum, quos esse conspicis meos,
concordissimo et veracissimo potius ore ipse damneris? Istisne tu
luminibus civitatis Dei, mente tenebrosissima, fronte
impudentissima, lingua procacissima audes crimen objicere Manichaei?
Si autem non audes, cur mihi non ob aliud audes, nisi quia hoc dico,
quod dicunt quibus non audes?
|
|