CAPUT LIII

JUL. Ibi namque hic est a me collatus ordo verborum, cum dixissem auctorem Deum coeli et terrae, omniumque quae in eis sunt, ac per hoc et hominum propter quos cuncta facta sunt.

“Non autem me fugit,”

inquio,

“cum haec dicimus, illud de nobis disseminandum esse, quia gratiam Christi necessariam parvulis non putemus. Quod christianos populos laudabiliter et vehementer offendit: si tamen dicti per se nefarii non nos arbitrarentur auctores: eo enim modo nec de fratribus suis falsa credendo crimen incurrerent, et studiosos se circa amorem fidei comprobarent. Munienda igitur nobis ista pars est contra impetum vanitatis, et confessione brevi os obloquentium consuendum. Nos igitur in tantum gratiam Baptismatis omnibus utilem aetatibus confitemur, ut cunctos qui illam non necessariam etiam parvulis putant, aeterno feriamus anathemate. Sed hanc gratiam locupletem spiritualibus donis credimus, quae multis opima muneribus ac reverenda virtutibus, pro infirmitatum generibus et humanorum statuum diversitatibus, una, tam remediorum collatrice quam munerum, virtute medicatur. Quae cum admovetur, non est mutanda pro causis: jam enim ipsa dona sua pro accedentium capacitate dispensat. Sicut enim artes omnes non pro diversitate materiarum, quas arripiunt excolendas, ipsae quoque aut detrimenta aut augmenta patiuntur, sed idem semper atque uno modo se hahentes multiplici decorantur effectu ; ita et secundum Apostolum, Una fides, unum Baptisma (Ephes. IV, 5): et multiplicantur et dilatantur in donis, nec tamen in mysteriorum mutantur ordinibus. Sed haec gratia non adversatur justitiae, quae maculas eluit iniquitatis: nec facit peccata, sed purgat; quae absolvit reos, non calumniatur innocuos. Christus enim qui est sui operis redemptor, auget circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores.”

Hanc igitur gratiam, per quam reis venia, illuminatio spiritualis, adoptio filiorum Dei, municipatus Jerusalem coelestis, sanctificatio, atque in Christi membra translatio, et possessio regni coelorum mortalibus datur, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem meretur.

AUG. In his omnibus quae commemorasti gratiae Dei muneribus, illud quod prius posuisti, dari per illam reis veniam, non vis ad parvulos pertinere, quos ullum reatum negas ex Adam trahere. Cur ergo caetera multis negat Deus parvulis, qui sine hac gratia in illa aetate moriuntur? cur, inquam, non eis datur illuminatio spiritualis, adoptio filiorum Dei, municipatus Jerusalem coelestis, sanctificatio, atque in Christi membra translatio, et possessio regni coelorum? Haeccine tot munera tam necessaria, tot imaginibus suis nullum secundum vos peccatum habentibus negaret Deus, penes quem summa potestas est, cum hoc beneficium non a se prohibeat voluntas contraria parvulorum? Tu certe ut hanc a vobis amolireris invidiam, qua dicimini parvulis Baptismi gratiam denegare, dixisti quod eam gratiam, qui aliquibus negandam putat, omnium bonorum exsecrationem mereatur. Non igitur eam Dei omnipotentis aequitas negaret innumerabilibus parvulis, qui sine hac sub ejus omnipotentia moriuntur, si mali nihil in ejus occulto judicio mererentur. A quo judicio de stirpe Adam venientibus omnibus debito, quicumque secundum gratiam, non secundum debitum liberantur, non in suis meritis, sed in Domino glorientur. Vos ergo si carere vultis opprobrio, quo Ecclesiae catholicae detestabiles facti estis, sinite Christum parvulis esse Jesum. Quod omnino non erit, si non eis conferet propter quod hoc nomen accepit, id est, si non eos salvos faciet a peccatis eorum (Matth. I, 21). Hoc igitur de ista gratia dicite, ut offensione Christianorum de qua conquerimini careatis, quod dixit catholicus doctus doctorque Gregorius:

“Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es.”

Nullo itaque modo ad istam gratiam pertinere parvulos confitemini, quamdiu negatis eos nativitate coelesti a terrenae nativitatis vinculis liberari.