CAPUT LIV

JUL. Quae quoniam, ut locus interim hic patiebatur, munivi, revertamur illo unde digressi sumus; de hoc ipso, ubicumque opportunum fuerit, plenius locuturi. Ecce quanta confessionis luce, et eos qui Baptisma parvulis denegarent, et vos qui ejus praejudicio justitiam Dei audetis maculare, reprobavi: protestans aliud me non tenere, quam instituta mysteria iisdem, quibus tradita sunt verbis, in omni prorsus aetate esse tractanda, nec pro causarum varietate debere mutari: verum fieri peccatorem ex malo perfecte bonum; innocentem autem qui nullum habet malum propriae voluntatis, ex bono fieri meliorem, id est, optimum: ut ambo quidem in Christi membra transeant consecrati; sed unus deprehensus in mala vita, alter in bona natura. Ille enim innocentiam quam exortus acceperat, prava actione corrupit: hic vero sine laude, sine crimine voluntatis, hoc solum habet, quod a Deo conditore suscepit, qui infucata primaevitate felicior, bonum simplicitatis suae vitiare non potuit, nullum habens de actibus meritum, sed hoc solum retinens, quod tanti opificis dignatione possedit.

AUG. Quare ergo grave jugum super eum a die exitus de ventre matris ejus (Eccli. XL, 1)? Cur tanta corruptibilitas corporis, ut hac aggravetur anima ejus (Sap. IX, 15)? Cur tanta mentis obtunsio, ut etiam plagis erudiatur tarditas ejus? Quousque, Juliane, gravis es corde? quousque diligis vanitatem, et quaeris mendacium (Psal. IV, 3), quo vestra haeresis fulciatur? Numquid si nemo peccasset, si natura humana in ea qua condita est bonitate mansisset, etiam in paradiso ad istas homo miserias, ut alia taceam, nasceretur?