CAPUT LV

JUL. Aetas igitur illa sicut misericordiam Christi praedicat innovata, id est, innovantis mysterii virtute provecta; ita iniquitatem judicis, infamiam justitiae, aut accusata, aut aggravata convincit.

AUG. Ex qua vetustate aetas illa dicitur innovata, cum sit ortu nova? Labia dolosa sunt ista: si vis agnoscere vetustatem, ex qua parvuli christiana gratia renovantur, audi fideliter quod ait homo Dei Reticius ab Augustoduno episcopus, qui cum Melchiade Romano episcopo quondam judex sedit, Donatumque damnavit haereticum. Hic enim cum de christiano Baptismate loqueretur:

“Hanc igitur,”

inquit,

“principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae facinora prisca delemus; ubi et veterem hominem cum ingenitis sceleribus exuimus”.

Audisne non postea perpetrata, sed etiam ingenita scelera veteris hominis? Numquid Manichaeus fuit iste Reticius? Quomodo ergo non dolose innovari parvulos dicitis in christiana regeneratione, qui mala quae ingeneravit antiqui criminis pondus in vetere homine non vultis agnoscere? Deinde, si aggravata aetas illa iniquitatem judicis convincit, ut dicis, itane non est aggravata gravi jugo super filios Adam? Et tamen non est hinc iniquus Deus; ac per hoc merito est aggravata. Nullum est autem hujus aetatis meritum malum, si non est originale peccatum.