CAPUT LVI

JUL. Non ergo unitate Sacramenti rea monstratur infantia, sed veritate judicii nihil aliud quam innocens approbatur.

AUG. Invenisse te putas quare baptizetur: dic quare exsuffletur. Certe Pelagii auctoris vestri magna et invicta est putata sententia, ubi ait: Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi justitia etiam non credentibus prodest. Quid ergo de parvulis dicitis quando baptizantur? Credunt, an non credunt? Si dixeritis, Non credunt: quomodo non eis Christi justitia etiam non credentibus prodest, ut regnum coelorum possideant? Aut si prodest, ut cogimini confiteri: sic igitur eis nocuit Adae peccatum nondum peccandi habentibus voluntatem, quomodo eis prodest justitia Christi nondum credend habentibus voluntatem? Si autem dixeritis, Per alios credunt: sic etiam per alium peccaverunt. Et quoniam verum est quod per alios credunt (propter hoc enim et fideles per totam Ecclesiam nuncupantur): profecto pertinent ad illud quod ait Dominus, Qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). Condemnabuntur ergo si per alios non credant, cum per se ipsos non valent credere: condemnari autem juste nullo modo possent, si non sub peccato, ac per hoc et sub peccati principe nascerentur. Propter hoc ergo et exsufflantur. Removete ab eis deceptoriam vanitatem vestram: sinite parvulos venire ad Jesum (Id. X, 14) qui salvum facit populum suum (in quo utique et ipsi sunt) a peccatis eorum (Matth. I, 21).