|
JUL. Quanquam mihi, ut de statu explicando immorer
parvulorum, consequentia rationis indicit, quae res sua lege
conjunctas dividi non sinit. Caeterum facilior esset jactura
nascentium, si non eis compericlitaretur ipsa majestas. Excusa igitur
Deum, et accusa parvulum: justum doceatur ille quod facit, qui sine
justitia Deus esse non potest; et quaevis suscipiat persona
supplicium. Caeterum nunc extra sacrilegium res quas putas esse
consertas, mutuo sibi vehementer repugnant. Dicis enim, quoniam unis
mysteriis, idololatrae ac parricidae, imbuuntur et parvuli, omnes
scelestos posse convinci: et addis rem multo absurdiorem, a
Sacramenti hujus, quo de agimus, auctore aliena peccata innocentibus
imputari. Hoc est quod pugnare dixi, quia non capit rerum natura ut
uno tempore et adeo sit misericors Deus, ut propria unicuique
confitenti peccata condonet; et adeo crudelis, ut innocenti impingat
aliena. Horum prorsus cum alterum dederis, alterum tulisti : si
donat veniam reis, non calumniatur innoxiis; si calumniatur innocuis,
nunquam parcit obnoxiis.
AUG. Tu potius facis injustum Deum, cum tibi videtur injustum
peccata patrum reddere in filios, quod se ille facere et verbis saepe
testatur et rebus ostendit. Tu, inquam, facis injustum Deum, sub
cujus omnipotentis cura cum videas gravi jugo miseriae parvulos premi,
nullum eos peccatum habere contendis, simul accusans et Deum, et
Ecclesiam: Deum quidem, si gravantur et affliguntur immeriti;
Ecclesiam vero, si exsufflantur a jure diabolicae potestatis alieni.
Ubi autem somniasti, idololatris et parricidis originalia parvulorum
nos aequare peccata? Verumtamen mysteriis indita remissio peccatorum,
in peccatis, et majoribus, et minoribus, et pluribus, et
paucioribus, et singulis, vera est: in nullis vero peccatis, sicut
esse parvulorum dicitis, falsa est. Sic autem aliena sunt originalia
peccata propter nullum in eis nostrae voluntatis arbitrium, ut tamen
propter originis contagium esse inveniantur et nostra. Quid est ergo
quod clamas, et dicis non posse Deum et dimittere peccata majoribus
propria, et imputare parvulis aliena: nec vis attendere, quod nonnisi
in Christo renatis utraque; non renatis autem in Christo, neutra
dimittat ? Ipsa sunt enim christianae gratiae sacramenta abscondita
sapientibus et prudentibus, et revelata parvulis (Matth. XI,
25). In quibus o si esses, nec quasi magnus in tua virtute
confideres, profecto intelligeres, sic imputari generatis parvulis
injustitiam primi hominis ad subeundum supplicium, quemadmodum
imputatur parvulis regeneratis justitia secundi hominis ad obtinendum
regnum coelorum: quamvis voluntate atque opere proprio nec illum in
malo, nec istum in bono reperiantur imitati.
|
|