CAPUT LVIII

JUL. Nihil itaque in verbis tuis, coactus, ut dicis, timore praeterii. Quid enim in tam elegantis ingenii possem pavere monumentis, nisi forte hoc solum, quod horrorem de obscenitatis tuae impugnatione perpetior?

AUG. Si emeres ista convicia, prodigum te dicerem: gratis tibi adjacent; cur non eis fruaris, quibus maledicum animum pascis?