|
JUL. Nihil ergo per legem Dei agi potest contra Deum legis
auctorem. Quo uno compendio excluditur quidem quidquid ab errantibus
consuevit objici: sed nos ad docendum quam sit veritas locuples cui
credimus, illis quoque Scripturarum locis, quae intellectum
sententiae elocutionum perplexitate velarunt, expositionis lucem
solemus afferre; ut originis suae dignitatem reserata possideant, nec
ab stemmate sacro velut notha aut degenerantia separentur.
AUG. Imo vero Scripturarum sanctarum lumina certa veritate
fulgentia vos pravarum disputationum perplexitate obscurare conamini.
Quid enim lucidius, quam id quod modo dixi, Homo vanitati similis
factus est, dies ejus velut umbra praetereunt? quod utique non
fieret, si ad Dei similitudinem in qua est conditus permaneret. Quid
lucidius, quam id quod dictum est, Sicut in Adam omnes moriuntur,
sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22)?
Quid lucidius, quam id quod dictum est, Quis enim est mundus a
sorde? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job.
XIV, 4, sec. LXX): et alia plurima, quae vestris tenebris
involvere, et in vestrum perversum sensum molimini vana loquacitate
convertere?
|
|