|
JUL. Audi igitur, contra ea quae dixisti, breviter: non
sunt Ecclesiae catholicae pectora, quae sermo tuus convenit, si a
pietate et ratione discordant. Quod utrumque committunt, cum nec de
Dei aequitate bene aestimant, nec mysteriorum, quae criminantur,
sapientiam et divitias intelligunt. Non est haec fides antiquitus
tradita atque fundata, nisi in conciliis malignantium, inspirata a
diabolo, prolata a Manichaeo, celebrata a Marcione, Fausto,
Adimanto, omnibusque eorum satellitibus, et nunc a te in Italiam,
quod graviter gemimus, eructata.
AUG. Quo ore, qua fronte concilium malignantium dicis,
consensionem tot catholicorum, qui doctores Ecclesiarum fuerunt ante
nos? Quasi vero, si in concilio episcoporum, quod non salubriter,
sed jactanter, propter vestras quaestiones debere dicitis congregari,
sederent episcopi quos supra memoravi, ut alios omittam, Cyprianus,
Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Joannes
Constantinopolitanus, aliquos eorum qui nunc manent facile
inveniretis, quos eis in doctrina ecclesiastica antiquitus tradita
aequare, nedum praeferre possetis. Cum ergo ipsi contra vos de
peccato originali proferant apertas clarasque sententias, et quas paulo
ante posui, et alias plurimas; horumne in catholica veritate consensum
audetis malignantium appellare concilium? et cogitatis, quid istis
contradicatis, ac non potius quo fugiatis, si eis consentire non
vultis? Sed quoniam me dixisti eructasse in Italiam quod gematis,
eumdem illum episcopum Italiae a tuo doctore laudatum in tuam frontem
replico Ambrosium.
inquit,
|
“sub peccato
nascimur, quorum ipse ortus in vitio est: sicut habes lectum, dicente
David, Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit
me mater mea (Psal. L, 7). Ideo Pauli caro corpus mortis
erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis hujus”
|
|
(Rom. VII, 24)?
|
“Christi autem caro damnavit peccatum,
quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit, ut in carne nostra
esset justificatio per gratiam, ubi erat ante colluvio per culpam”
|
|
(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Hanc ergo fidem
antiquitus traditam dico atque fundatam: tu renuis, et cui
relucteris, non respicis. Numquid huic eam a diabolo dicere poteris
inspiratam? Numquid iste Manichaeus est? numquid Marcion,
Faustus, Adimantus? Non utique, sed longe his dissimilis,
longeque contrarius. Pelagius certe dicat quis iste sit. Ille, ille
est, cujus fidem, et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus
quidem ausus est reprehendere. Quid est, Juliane? ubi te vides?
Ille, cujus ne inimicus quidem reprehendere ausus est fidem, hanc
habebat fidem, quam tu ita reprehendis, ut eam tribuas conciliis
malignantium. Ecce non est eorum, sed est Ambrosii: quia vera est,
quia sana est, quia, ut dixi, antiquitus tradita atque fundata est,
haec et mea est. Non ego hanc in Italiam (quod vos gemere dicitis)
eructavi: sed potius ab isto episcopo Italiae hanc praedicante et
docente lavacrum regenerationis accepi. Quoniam fides ista catholica
est, et tamen tua non est: tu ergo ubi es? Vide, obsecro, et
redi. Videre tibi expedit, non invidere: redire cupimus, non
perire.
|
|