CAPUT LX

JUL. Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis: hoc mihi hominum genus, quod vel leviter sapit, sine dubitatione consentit. Tu autem concedis nihil fuisse in parvulis propriae voluntatis: non ego, sed ratio concludit, nihil igitur in eis esse peccati. Nequaquam ergo propter hoc ad Ecclesiam deferuntur, ut infamentur, imo ut infament Deum: sed deferuntur, ut laudent Deum, quem et bonorum naturalium et donorum spiritualium protestantur auctorem.

AUG. Non infamantur, cum exsufflantur; sed eruuntur de potestate tenebrarum: nec infamant Deum, sed quo creatore nati sunt, hoc indigent salvatore: et ideo renascendo, ex Adam transferuntur ad Christum. Ubi autem dixisti,

“Nihil est peccati in homine, si nihil est propriae voluntatis, vel assensionis:”

plenius verum diceres, si adderes, Vel contagionis.