CAPUT LXI

JUL. Originale autem peccatum si generatione primae nativitatis attrahitur, nuptias quidem a Deo institutas damnare potest, caeterum auferri a parvulis non potest: quoniam quod innascitur, usque ad finem ejus, cui a principiorum causis inhaeserit, perseverat.

AUG. Nec nuptias damnat, quia non ipsae sunt causa ejus; et aufertur ab Omnipotente illo, qui et homo nasci potuit sine illo.