CAPUT LXII

JUL. Nullam itaque tibi calumniam commovemus, quasi damnes nuptias, et quasi hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicas; nec infideliter hoc objicimus, nec imperite colligimus: sed qui sit consequentium sententiarum effectus, sollicite et simpliciter intuemur. Nunquam sunt enim sine commixtione nuptiae corporales. Tu dicis, quicumque ex illa commixtione nascuntur, ad diabolum pertinere: dubio procul pronuntias nuptias ad jus daemonis pertinere.

AUG. Numquid nos dicimus, sine commixtione corporis nuptias in paradiso esse potuisse, si nemo peccasset? Sed non ibi esset malum, quo nunc bene utitur pudicitia conjugalis. Illud autem malum est a vulnere, quod diabolica inflixit astutia. Hinc rea tenetur propago mortalium: hinc est qui nascitur sub principe peccatorum, donec renascatur in Christo, qui nullum habuit omnino peccatum; a quo solo vinculum solvitur mortis, quia solus fuit liber in mortuis.