CAPUT LXIII

JUL. Dicis trahi naturae conditione peccatum, qui vis hoc malum a voluntate primi hominis accidisse. Differo hic responsionem, qua convincendus es quod sine verecundia mentiaris. Sed quod ad praesentem locum spectat, colligo, et sapientiae ratiocinanti credo, quod naturam videlicet diabolicam sine ambiguitate definias. Nam si in ea vel per eam est, propter quod homo a diabolo possidetur; irrefutabiliter diaboli est, per quod Dei imaginem sibi potuit vindicare. Imo nec imago Dei est, quae per exortum suum in regno diaboli est.

AUG. Credis, sed opinanti stultitiae, non ratiocinanti sapientiae. Sine parvulos erui de potestate tenebrarum, ut Christi transferantur in regnum. Nam dicendo eos veteris delicti non habere contagium, et sic removendo a misericordia Salvatoris, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum, unde vocatus est Jesus (Matth. I, 21); nihil agis, nisi ut ira Dei maneat super eos, de qua locutus est Job, dicens: Homo natus ex muliere, brevis vitae, et plenus irae, et sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra, et non stabit: nonne et hujus curam fecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu in judicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius fuerit diei vita ejus super terram (Job. XIV, 1-4, sec. LXX). Sed videlicet, homo misericors, miseraris imaginem Dei, ne dicas eam sub peccato carnaliter nasci. O quam crudelis est ista vana misericordia tua, quae parvulis negat misericordiam Salvatoris sui: qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10)! Per illas igitur sordes, sine quibus homo Dei dicit esse neminem, etsi unius diei sit vita ejus super terram, sibi vindicat diabolus imaginem Dei, non per substantiam, quam creavit Deus. Vitiata est enim natura, non vitium est. Sed tu,

“Nec imago Dei est,”

inquis,

“quae per exortum suum in regno diaboli est.”

Quid, si tibi alius dicat, Non est imago Dei, quae nullo rea peccato, non tamen intrat in regnum Dei? nonne, quid respondeas non habebis, si vana respondere nolueris? Et certe propterea est homo imago Dei, quia factus est ad similitudinem Dei. Cur ergo et vanitati similis factus est, propter quod dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4)? Non enim ab hac vanitate separaturus es parvulos, cum dies eorum velut umbra praetereant. Postremo numquid eos et a viventibus separabis? Audi ergo eum qui dicit in Psalmo: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tanquam nihil ante te; verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6). Cum ergo sit imago Dei omnis homo vivens, dic unde sit etiam vanitas omnis homo vivens. Sed quid dicturus es, qui non vis agnoscere, aliud horum esse ex conditione Dei, aliud accidisse ex conditione peccati? Permittite, quaesumus, ut homo vivens, qui ad Dei similitudinem factus est, eruatur a potestate tenebrarum, sub qua vanitati similis factus est: eruatur autem nunc interim a reatus obligatione; post hanc vero corruptibilem vitam, ab omni etiam vanitate.