|
JUL. Si igitur legas opus meum, desines mirari, cur ad
verba tua, quae supra posueram, reverterim. Promiseram quippe me de
scriptis tuis probaturum, quoniam tu inter impietatem quam biberas, et
ejus invidiam quam timebas, pariter utrumque dixisses, et quod a
Catholicis, et quod a Manichaeis asseri solet. Est itaque ibi talis
ordo verborum admotus tuo capiti, quod nunc fronte sycophantae
interpolatum fuisse mentitus es. Scio me magna pollicitum, id est,
ut de adversarii sermonibus approbarem, et eos qui homines opus Dei
negant, jure damnari, et istum ipsum, qui hoc confitetur, nihil
aliud agere, quam ut peculium diaboli confirmet esse quidquid de
nuptiarum fecunditate procedit. Hoc enim genere, patrocinii sui
quoque legibus, Manichaeorum opinio destruetur. Verum id tota libri
ejus exordia publicarunt. Ait enim opus esse divinum homines, qui ex
nuptiis, id est, ex maribus nascuntur et feminis: qua sententia omne
quod erat acturus evertit, nobisque assentitur dicentibus esse impios,
qui haec audeant denegare. Absoluta igitur jam una pars est: superest
ut ostendam, id eum quod nuper impugnarat astruere. Quibus dictis
partem tui capitis retractavi, in qua dixeras:
|
“Eos, qui de tali
commixtione nascuntur, dicimus trahere originale peccatum, eosque de
parentibus qualibuscumque nascantur, non negamus adhuc esse sub
diabolo, nisi renascantur in Christo, et per ejus gratiam de
potestate eruti tenebrarum, in regnum illius qui ex eadem sexus
utriusque commixtione nasci noluit, transferantur.”
|
|
Cur ergo putes
hinc te excusari posse ab errore Manichaeorum, quia ausus es
sententiam, cum qua omnibus ingenii tui viribus luctabaris, inserere;
cum hoc non patrocinium erroris tui, sed testimonium sit stultitiae
singularis, qui putas Calliphontis more virtutem et vitia, justitiam
et iniquitatem oratione tua posse in foedera convenire? Quod autem ait
Apostolus, Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in
regnum Filii dilectionis suae; lege quartum operis mei librum, et
tunc tibi quid Magister Gentium senserit, innotescet.
AUG. Sexto nostro responsum est quarto tuo, et nunc ego magis
admoneo ut illa tua et mea legant, qui volunt scire quantum ibi fueris
a veritate devius, et quanta sis veritate convictus. De hac autem
chartula, in qua ex tuis libris quaedam decerpta conscripta sunt,
liberum tibi est mihi imputare quod ille fecit, qui eam misit homini,
a quo missa est mihi. Ille quippe quod voluit, in ea posuit ex opere
tuo, et quod voluit praetermisit: unde tibi jam supra breviter
satisque respondi. Quid te obscuris tuis adversus Apostoli manifesta
conaris involvere? Ille Deum praedicans ait, Qui eruit nos de
potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae
(Coloss. I, 13): et tu dicis hoc ab illo, exceptis parvulis,
dictum. Si ergo non eruuntur parvuli de potestate tenebrarum, non
sunt mortui: si non sunt mortui, non pro eis mortuus est Christus:
tu autem etiam pro ipsis Christum mortuum confiteris; et idem dicit
Apostolus, Unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt
(II Cor. V, 14). Conclusio haec Apostoli invicta est: ac
per hoc quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui
sunt. Mortuus est porro Christus, ut evacuaret eum qui potestatem
habebat mortis, id est, diabolum (Hebr. II, 14). Sine
igitur parvulos, ut vivant, de potestate erui tenebrarum. Quid est
autem, quod mihi Calliphontis morem objicis, vel errorem, in eo quod
me putare dicis virtutem et vitia, justitiam et iniquitatem oratione
mea posse in foedera convenire? Ego quidem absit ut hoc vel corde
teneam, vel sermone suadeam: sed tam bene te intellexisse istum
philosophum gratulor. Etenim cum ille putaverit in virtute animi et
voluptate corporis esse hominis bonum ; tu eum dicis virtutes et vitia
voluisse conjungere: ac per hoc, sicut decuit, vitium judicasti esse
corporalis appetentiam voluptatis: vitium est igitur libido, quam
laudas. Subrepsit itaque undecumque tuis sensibus veritas, ut
susceptae tuae causam paululum deserens, quod dicimus diceres.
|
|