|
JUL. Argui ergo, et jure argui, dejectam et debilem
varietatem, qua fuerat effectum ut et nuptias te non damnare
praemitteres, et diceres, ob viri et feminae commixtionem, quam de
nuptiarum conditione et natura venire perspicuum est, imo in qua sola
(quantum ad conflictum nostrum respicit) nuptiarum veritas est,
homines in diaboli jura transcribi.
AUG. Si in sola viri et feminae commixtione est veritas nuptiarum;
eadem ergo est veritas adulteriorum quae nuptiarum, quia in utrisque
est ista sexus utriusque commixtio. Quod si absurdissimum est; non in
sola, ut deliras, commixtione maris et feminae nuptiarum veritas est,
quamvis sine illa nuptiae filios propagare non possint: sed alia sunt
ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae
discernuntur, sicut est thori conjugalis fides, et cura ordinate
filios procreandi, et quae maxima differentia est, bonus usus mali,
hoc est, bonus usus concupiscentiae carnis, quo malo adulteri utuntur
male.
|
|