|
JUL. Quam commixtionem ita exsecrabilem persuadere
conatus es, ut velis intelligi Christum, non propter signi
splendorem, sed propter damnandam sexuum conjunctionem nasci de virgine
matre voluisse. Quid ergo unquam a quoquam dici improbius aut
impudentius potuit, quam hoc, quod duos velut reges de humanitatis
possessione certantes his signis, et duo eorum regna separasti, ut
diceres, diaboli esse quidquid nuptiae protulissent, Dei vero solum
quod virgo peperisset? Quid est aliud, virginis fecundatorem et
egentissimum ostendere inopia portionis suae, et eumdem negare eorum
qui prodeunt de nuptiis hominum conditorem? Teneat igitur verbi tui
lector diligens chirographum, sciatque te, discipulum fidelem
Manichaeorum et Traducianae nationis primatem, nihil aliud quam
commixtionem legitimi damnasse conjugii.
AUG. Non habes exercitatos sensus ad separandum bonum a malo. Et
hominum et Angelorum natura atque substantia vel bonorum vel malorum
Deo creatore subsistit: sed vitia naturarum atque substantiarum, quae
Manichaei naturas dicunt esse atque substantias, veritas autem negat,
Deus justus atque omnipotens ordinatione judiciaria esse permittit; et
ipsa sunt mala, quae nisi ex bonis et in bonis naturis inesse non
possunt. Sic sunt autem in diaboli potestate quaecumque illi, Deo
judicante, subduntur, ut a Dei potestate, sub qua et ipse diabolus
constitutus est, aliena esse non possint. Cum igitur omnes Angeli et
omnes homines sub Dei sint potestate, inanis est loquacitas tua, qua
dicis Deum et diabolum divisisse inter se, quis eorum quos habeat sub
propria potestate. In quem vero crudo pectore evomas istas, quibus
pasceris, contumelias, paulisper attende. En adest ille Ambrosius;
de hoc in quod inveheris, quid dicat vide:
inquit,
|
“potuit justus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus
ex virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur”
|
|
(Lib.
de Arca)? Audi adhuc, audi, et protervam linguam frontis elisione
compesce:
|
“Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta
reseravit; sed immaculatum semen inviolabili utero Spiritus sanctus
infudit: solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus
Jesus, qui terrenae contagia corruptelae, immaculati partus novitate
non senserit, et coelesti majestate depulerit”
|
|
(Lib. 2 in Luc.
II, 23). Cernis nempe, quod dico, quis dixerit? cernis,
quidquid contra me dicis, contra quem dicas? Si enim ego hinc sum
discipulus Manichaei, hoc est et ille. Non est autem hoc ille, qui
haec ante nos dixit. Non est hoc igitur, quisquis haec dicit: sed
haereticus manifestus est, quisquis huic antiquo catholico dogmati
contradicit.
|
|