CAPUT LXVII

JUL. Sed jam pergamus ad caetera. De me itaque scribens, post illa quae supra texui verba tua, haec quae sequuntur adjungis:

“Post haec illud nostrum posuit, ubi diximus: Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia, nulla esset, nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum. Huc usque ille verba mea posuit. Timuit enim quod adjunxi, In corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus. Et hic ut meam sententiam non finiret, sed eam quodam modo detruncaret, illud Apostoli testimonium formidavit, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24 et 25). Non enim erat corpus mortis hujus in paradiso ante peccatum, propter quod diximus, In corpore vitae illius, quae ibi erat, sine isto morbo seminationem fieri potuisse filiorum, sine quo in corpore mortis hujus fieri non potest”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 6). Tenes tu quidem consuetudinem tuam, equidem in hoc potissimum opere consequenter, ut qui contra veritatem agis, nihil verum loquaris: sed numerosis eruditionis tuae peccatis correptionum multitudo vix sufficit. Ideo hic jam breviter annotabo, te fallere: me autem, vel post hoc opus intelliges, insolentem esse mendacii. Tibi ergo hujus vitii vindica totam possessionem, ut ab Evangelio, nec sane injuria, audire possis, quia ab initio mendax es, sicut et pater tuus (Joan. VIII, 44), vel ille ad cujus te dicis dominum pertinuisse nascentem, vel alter secundarius, qui te elegantibus, quae tamen inter honestos nominari non queant, imbuit sacramentis. Totum ergo hoc protuli in opere meo priore, quod tu praetermissum esse confingis: quod quanta sit disputationis veritate ac luce convictum, si prope ultimas primi voluminis mei partes legas, etiam ipse poteris confiteri. Non ergo tua detruncata sententia, sed integra valenti est responsione destructa. Nunc autem audi breviter: Apostolus hoc quod ait, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: non ad mortalitatem nostri corporis retulit, quam caro animalium de naturae institutione suscepit, sed ad consuetudinem delinquendi; a quo reatu post incarnationem Christi, per Testamentum Novum, quisquis ad virtutis studia migraverit, liberatur. Ibi ergo sub persona Judaeorum loquens, illecebrarum cupiditate etiam post interdictum sacrae legis errantium, ostendit unicum esse in illa tempestate subsidium, si crederent Christo; qui sic indicebat cautiones de futuris, ut veniam condonaret peractis; nec insistebat reis intentatione supplicii, sed currentes liberalissimo gremio confovebat; non exanimans terrore depressos, sed reparans benignitate correctos: quam benignitatem ipse jam senserat, qui dicebat, Humanus sermo, quoniam Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15 et 16). Quod ut intelligeres ad vitam malam, non ad naturam hominum pertinere; ne per adventus Christi causam, putares ab eo etiam parvulos peccatores pronuntiatos; ait, In me ostendit omnem patientiam. Patientia autem Dei illa est, de qua ad Romanos loquitur: An ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in dic irae (Rom. II, 4 et 5). Exercetur ergo patientia Dei, cum non exiguo tempore exspectatur humana conversio. In parvulis autem non potest apparere patientia. Si enim essent peccata naturae, quae eis Salvator adscriberet; patiens quidem falso, saevus vero certissime diceretur. Non potest autem Deus nisi pius et justus esse, quod est Deus meus Jesus Christus: cujus patientiam, vel Paulus diu persecutor, vel alii sub quorum persona loquitur, experti sunt; quia diu exspectati sunt, licet sero liberati. Ac per hoc ab Apostolo vita hominum, non natura damnatur. Commendans ergo hanc gratiam Judaeis, quia lex punit scelestos, nec habet illam efficientiam misericordiae, quam Baptisma, in quo confessione brevi actuum delicta purgantur, ostendit debere illos currere ad Christum, implorare opem hujus indulgentiae; et advertere quod lex morum vulneribus comminetur, gratia vero efficaciter celeriterque medeatur. Corpus itaque mortis, peccata dixit esse, non carnem: nam si de membrorum miseria pronuntiasset, quam peccato aestimas contigisse, rectius mortem corporis, quam corpus mortis vocasset. Verum ut scias, secundum consuetudinem Scripturarum peccata membra dici; lege ad Colossenses, ubi ipse Apostolus ait, Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus; propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis, in quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis (Coloss. III, 5, 6). Ecce quomodo membra appellat, quae peccata pronuntiat. Corpus autem peccati hic ipsum ad Romanos, Vetus homo noster, inquit, simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6). Hoc itaque more et hic exclamavit sub persona, ut diximus, Judaeorum: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? id est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi, cum vitare potuissem? quae legis severitas non donat, sed ulciscitur; quis me ab his membris, id est a vitiis, quae improborum imitatione collegi, ut peccati plenum corpus exstruerem, poterit vindicare? quis, inquam? Et respondit, quasi rerum ipsarum voce commonitus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Gratia Dei, quae acceptam fert justitiam fidelium sine operibus, secundum quod David dicit, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1 et 2). Qui ergo facit hominem beatum, etiam ipse beatus est, justitia sempiterna, per quam non donat peccatum, nisi quod jure potuit imputare. Non autem jure potuit imputare, si non illud cui imputatur, potuit et cavere. Nemo autem potest cavere naturalia. Igitur nullus prorsus habere potest de naturae necessitate peccatum. Haec breviter dixisse sufficiat.

AUG. Conatus es quidem quod ait Apostolus, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? in sensum vestrum disputando convertere: sed hoc te non posse, ille melius vidit, qui viro illustri chartulam misit; et ideo verba mea commemorans id praetermisit, ne tua rideretur exspectata et prolata responsio. Quis enim non rideat quod nescio utrum vobis persuadere potueritis, et tamen aliis persuadendum putastis, Judaei Apostolum induxisse personam, nondum sub Christi gratia constituti, atque dicentis, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Itane vero Judaeus, nondumque Christianus est, qui dicit, Dei gratia me liberabit per Jesum Christum Dominum nostrum? Verum hoc omitto: illud autem quis ferat, de praeteritis suis peccatis putare hominem dicere, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? ut ei per ignoscentis Christi gratiam remittantur: cum dilucide appareat, unde ad ista verba pervenerit? Ecce verba ejus sunt in auribus nostris: videamus ergo, utrum ex eo quod egit volens, an ex eo quod agit nolens, miserum se esse fateatur. Clamat homo, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Clamat, Jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Non ait, Feci; sed, facio: non ait, Operatus sum; sed, operor: non ait, Egi; sed, ago: et hoc non quod volo, sed quod nolo, Postremo, condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem: videt autem aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae; qua lege utique compellitur, non quod vult, facere bonum, sed quod non vult malum, hoc agere. Propter hoc exclamat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 15-25)? Et tu contra clarissimam veritatem oculos claudis, gemitumque ejus exponis, non ut omnibus patet, sed ut tibi placet, dicens,

“Quis me liberabit de corpore mortis hujus? hoc est, Quis me liberabit a reatu peccatorum meorum quae commisi?”

Ille dicit, Quod nolo malum, hoc ago: et tu dicis,

“quae commisi.”

Usque adeone desperas de hominibus qui haec legunt, ut non ipsum malint audire quam te, et ipsi potius quam tibi credere? Sine hominem gratiam Dei, non solum quia peccavit, ut absolvatur, verum etiam ne peccet, ut adjuvetur, exposcere: quod isto loco agitur. Qui enim dicit, Quod nolo malum, hoc ago, non est locus ut dicat, Dimitte nobis debita nostra; sed, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, et 13). Unusquisque autem tentatur, sicut ait apostolus Jacobus, a concupiscentia sua attractus et illectus (Jacobi I, 14). Hoc malum est de quo ait, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Hoc malum est in corpore mortis hujus. Hoc malum non fuit in paradiso ante peccatum; quia nondum erat haec caro corpus mortis hujus: cui dicetur in fine, Ubi est, mors, contentio tua? sed tunc dicetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53-55): nunc autem corpus est mortis; quia idem ipse dixit apostolus, Corpus nortuum est propter peccatum (Rom. VIII, 10). Audi catholicos intellectores Apostoli; accipe eorum verba, non mea, cum quibus accipio convicia tua: audi non Pelagium, sed Ambrosium.

“Etiam Pauli caro,”

inquit,

“corpus mortis erat, sicut ipse ait, Quis me liberabit de corpore mortis hujus”

(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3)?

“Audi non Coelestium, sed Gregorium: Intra nosmetipsos,”

inquit,

“propriis vitiis ac passionibus impugnamur, et die noctuque ignitis stimulis corporis humilitatis hujus et corporis mortis urgemur, nunc latenter, nunc etiam palam, provocantibus ubique et irritantibus rerum visibilium ille cebris, luto hoc faecis, cui inhaesimus, coeni sui fetorem venis capacioribus exhalante; sed et lege peccati, quae est in membris nostris, legi spiritus repugnante”

(Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua). His tu luminibus coelestis civitatis oblatrans,

“Corpus mortis,”

inquis,

“peccata dixit esse, non carnem:”

negans Apostolum hoc ad mortalitatem nostri corporis retulisse;

“quam caro,”

inquis,

“animalium de naturae institutione suscepit.”

Hoc enim sapis, quod Pelagius in judicio Palaestino ficto corde damnavit, Adam scilicet mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Ac sic resistens his viris, et aliis eorum sociis fidei sanae, tot tantisque doctoribus, cogeris implere paradisum, etiamsi nemo peccasset, dolore parturientium, labore nascentium, gemitibus languentium, funeribus morientium, moerore lugentium. Quid igitur mirum, si et de isto paradiso, quod est Ecclesia, foras istis; qui paradisum illum, de quo foras ierunt, qui nos in istas miserias peccando miserunt, talem facitis, qualem non dico Christianorum nullus, sed nec hominum quisquam suspicari audet, si non sit insanus?