CAPUT LXVIII

JUL. In primo enim opere latius disputata sunt. Quamvis nec tu dilucide loquaris, quam mortem intelligi velis, cujus corpus dicis in paradiso non fuisse ante peccatum: quia in libris, quos ad Marcellini nomen edidisti, mortalem Adam factum fuisse professus es (De Peccatorum Meritis, lib. 1, capp. 3 et 4). Quod vero adjungis morbum esse negotium nuptiarum, leniter audiri potest, si hoc solum de tuis parentibus dicas. Conscius enim forte esse potes matris tuae morbi alicujus occulti, quam in libris Confessionis, ut ipso verbo utar, meribibulam vocatam esse signasti (Confessionum libro 9, cap. 8). Caeterum in sanctorum connubio, et in omnium honestorum, nullus omnino morbus est. Quia nec Apostolus morbum pro remedio concessit, cum per reverentiam nuptiarum a morbo fornicationis, Ecclesiae homines muniebat: qui sensus quomodo et frontem tuam et dogma penitus eraserit, primi voluminis mei prope ultima parte monstratur: quod et in toto ipsius responsionis corpore, prout locorum opportunitas attulit, explicatum est.

AUG. Nusquam sic apparuit dolus tuus, et per scientiam damnata conscientia. Scis enim, scis omnino: tam quippe apertum est, ut qui libros illos legit, hoc nescire non possit: scis, inquam, in libris quos ad Marcellinum edidi, me vehementer egisse contra incipientem surgere jam tunc haeresim vestram, ne crederetur Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturus. Sed quoniam mortalem hactenus dixi, quia poterat mori; poterat namque peccare: tu eis qui libros illos non legerunt, nec fortasse lecturi sunt, fuco insidioso, si haec tua legerent, subripere voluisti; quasi ego ita dixerim, Adam mortalem factum, ut sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset. Hoc enim vobiscum agitur, hinc tota de hac re inter nos et vos vertitur quaestio, quod nos dicimus, Adam si non peccasset, nec corporis mortem fuisse passurum; vos autem, sive peccasset, sive non peccasset, corpore fuisse moriturum. Quid est ergo quod ignorare te fingis, quam mortem intelligi velim, cujus corpus dico in paradiso non fuisse ante peccatum; cum scias, in libris illis quid egerim, quamque aperte dilucideque egerim, non fuisse Deum puniendo dicturum peccatori, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), (quod de morte corporis dictum quis non intelligit?) si Adam etiam nulla iniquitate commissa iturus esset in terram, id est, vel corpore moriturus? Quod autem etiam matrem meam, quae te nihil laesit, nec contra te aliquid disputavit, convicio lacerandam putasti, victus es maledicendi libidine, non timens quod scriptum est, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Sed quid mirum est quod te inimicum etiam ejus ostendis, cum sis inimicus gratiae Dei, qua eam dixi ab illo puellari vitio liberatam? Ego vero parentes tuos tanquam catholicos christianos honorabiles habeo, eisque gratulor quod ante defuncti sunt, quam haereticum te viderent. Non autem dicimus, morbum esse negotium nuptiarum, quod est liberorum procreandorum causa concumbere, non satiandae libidinis; quam tu negas morbum, cum fatearis adversus eam provisum fuisse conjugale remedium. Nam utique ne fornicatio perpetretur, libidini, quam laudas, contradicitur, obsistitur, repugnatur. Ut si eum, qui procreandis filiis constitutus est, transgreditur limitem; saltem qui ei cedit, in conjuge venialiter peccet: conjugibus enim loquebatur Apostolus, ubi cum dixisset, Nolite fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad ipsum estote, ne vos tentet Satanas propter intemperantiam vestram: continuo subjecit, atque ait, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium (I Cor. VII, 5, 6). Hoc itaque malo sola bene utitur intentione propagandae prolis pudicitia conjugalis: huic malo venialiter in conjuge ceditur, non causa prolis, sed carnalis tantummodo voluptatis; huic malo resistitur, ne appetitus damnabilis voluptatis expleatur. Hoc malum habitat in corpore mortis hujus: propter cujus motum, etiam mente non consentiente importunum, dicitur, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. VII, 18). Hoc malum non erat in corpore vitae illius, ubi aut voluntati servientibus etiam genitalibus membris, libido nulla erat, aut omnino se unquam contra voluntatis arbitrium non movebat. Hujus mali repente exorti puduit eos (Gen. III, 7), qui priusquam peccarent, nudi erant, et non pudebat eos (Id. II, 25). Hujus mali laudes impudenter sparsisti etiam quatuor illis libris tuis, quibus coactus sum respondere sex meis.