CAPUT VI

JUL. Hoc ergo ex nostro more adhuc solum exsequi cogitabam, id est, ut a Traducianorum interpretationibus membra divinae legis, quae subjacebant contumeliae, liberarem: quae erant scilicet divina, quod essent justa monstrando.

AUG. Contumelioso ore Traducianos vocas, Cyprianum, Ambrosium, Gregorium, caeterosque socios eorum confitentes originale peccatum. Sed non est mirum quod novi haeretici Catholicis, a quibus exeunt, novum nomen imponunt: hoc et alii fecerunt, quando similiter exierunt.