|
JUL. Ut autem ad istam commemorationem humanae miseriae
et divinae gratiae veniret Apostolus, supra dixerat: Video aliam
legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me
in lege peccati: post haec verba exclamavit, Quis me liberabit de
corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum
nostrum (Rom. VII, 23-25). Constat quidem praemissis
illis quae posuisti, subdidisse Apostolum, Miser ego homo, quis me
liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum. Sed non quaerimus impraesentiarum, utrum hoc
Apostolus dixerit: verum qua fide, quo sensu, qua ratione dixerit
quaerimus. Ille enim in membris legem per flagitiorum usum sanctis
consiliis inter principia tamen emendationis rebellem, consuetudinem
malam vocabat, quae ab eruditis etiam saeculi dici solet secunda
natura. Ante pauca enim eos, ad quos loquitur, cum exprobratione
conveniens dixerat: Humanum est quod dico, propter infirmitatem
carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire
immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra
vestra servire justitiae in sanctificationem (Id. VI, 19).
Utque ostenderet quia carnem, non hoc corpus quod causas in seminibus
habet, sed vitia abusive vocaret; post duo capita fortasse subjungit:
Cum essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem
ostenduntur, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti
(Id. VII, 5). Sic dixit, Cum essemus in carne, quasi eo
tempore cum disputaret, in carne non esset: sed qui Scripturas
novit, genus hoc elocutionis agnoscit. Et ideo ubi verborum
communitas ingerit quaestionem, adhibeatur regula rationis, ad cujus
aequalitatem, quae putabantur deflexisse, tendantur. Caeterum
Faustus Manichaeorum episcopus, praeceptor tuus, hoc vel maxime
Apostoli testimonio contra nos nititur, dicens ab eo nihil aliud his
sermonibus, legis videlicet quae repugnans consilio in membris habitet,
quam naturam malam significatam fuisse. Unde nihil minus a te fieri
debuit, quam hic locus sic intelligi, quomodo ab illis exponitur,
ne, cum per easdem lineas, quas Faustus torsit, ingrederis, non
disputasse, sed praeterita reddidisse videaris.
AUG. Respondeat tibi, non Faustus Manichaeus, sed catholicus
doctus doctorque Gregorius: qui non
ut dicis,
|
“emendationis, in membris legem per flagitiorum usum sanctis consiliis
rebellem, consuetudinem malam vocabat, quae ab eruditis etiam dici
solet secunda natura:”
|
|
sed legem peccati quae est in membris nostris
repugnans legi mentis, mortali huic terrenoque corpori nostro plane
aperteque tribuebat dicens,
|
“Legem peccati quae est in membris
nostris, legi spiritus repugnare, dum imaginem regiam quae intra nos
est, captivam ducere studet, ut spoliis ejus cedat, quidquid illud
est quod in nos beneficio divinae ac primae illius conditionis
influxit. Unde vix aliquis,”
|
|
inquit,
|
“fortasse longa se et
districta regens philosophia, et paulatim animae suae nobilitatem
recolens, naturam lucis, quae in se est, humili huic et tenebroso
luto conjuncta, revocet ac reflectat ad Deum. Vel si certe propitio
Deo agat, utrumque pariter revocabit ; si tamen longa et assidua
meditatione insuescat sursum semper aspicere, et deorsum male trahentem
ac degravantem materiam sibimet astrictam frenis arctioribus sublevare”
|
|
(Gregorius Nazianz., Apolog. 1 de Fuga sua). Haec dicebat
beatus Gregorius, non inter principia emendationis suae, sed jam
episcopus, volens exponere, vel potius quae nota sunt, admonere, in
quali quantoque certamine cum vitiis interioribus, propter corpus quod
aggravat animam, constituti sint sancti. Quod certamen utique non
fuisset in illo beatae pacis loco, id est, paradiso deliciarum
sanctarum, si nemo peccasset. Non enim corpus mortis hujus ibi
esset, cujus corruptibilitate anima gravaretur: sed corpus vitae
illius, ubi non caro concupisceret adversus spiritum, ut necesse esset
spiritui concupiscere adversus carnem (Galat. V, 17): sed
felici utriusque concordia natura laetaretur humana. Si ergo
Manichaeos introducentes aliam naturam mali atque substantiam expugnare
velles, non adjuvare; profecto istas omnibus apertas a parvulis
incipientes humanae vitae miserias cum tuis deceptoribus non negares;
sed unde in eas collapsa sit nostra natura, quae beata est primitus
instituta, cum catholicis fidelibus et praeclarissimis doctoribus
diceres.
|
|