CAPUT LXX

JUL. Ut igitur quod egimus colligatur, nec ego dictis tuis fraudem intuli, nec tu attulisti aliquid, quod vel dilutiore pietatis colore perfunderes, nedum Scripturis testibus approbares. Nec hoc quod tu putas, intellexit Apostolus: nec alia prorsus in paradiso fuit conditio commixtionis, quam qualis nunc in conjugiis agitur, quam a se institutam Deus, tam ipsorum conditione sexuum et qualitate membrorum, quam frequentata benedictione perdocuit. Quibus absolutis claret, cunctos qui a te decipiuntur, ira esse quam misericordia digniores, quoniam in excusationem criminum suorum, quae mala voluntate committunt, te auctore infamant nativitatem, ne corrigant actionem.

AUG. Actio pia est in hac vita Deum colere, et ejus gratia contra vitia interna pugnare, eisque ad illicita instigantibus cogentibusve non cedere; et ubi ceditur indulgentiam, atque ut non cedatur adjutorium Dei affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare vitia; quoniam permansio felicitatis esset vitia non habere. Sed non est indicium hominum contra vitia veraciter dimicantium, ea quae impudenter frequentatur a vobis laudatio vitiorum. Itane vero, Juliane, quando dicebat Ambrosius,

“Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est”

(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3); aut me dicebat auctore, aut infamabat nativitatem, ne corrigeret actionem? Itane vero Gregorius, quando dicebat,

“Venerare nativitatem, per quam terrenae nativitatis vinculis liberatus es”

(Orat. in Natalem Domini); aut quando dicebat de Christo loquens, vel de Spiritu sancto,

“Per hunc primae nativitatis maculae purgantur, per quas in iniquitatibus concipimur, et in delictis genuerunt nos matres nostrae ;”

(Orat. in Pentecostem) aut quando dicebat Hilarius de rege David,

“Scit sub peccati origine, et sub lege peccati esse se natum”

(In Psal. CXVIII, 175): infamabant isti viri nativitatem, ne corrigerent actionem? Audebisne persuadere cordi tuo, quod Pelagianorum actio actioni praeferatur istorum? Date veniam, nunquam vos vitam melius illis agere crederemus, nec si non sic amaretis concupiscentiam carnis, ut eam, qualis nunc est contra spiritum concupiscens, etiam in paradiso ante peccatum collocare velletis. Nam si, ut dicis,

“non alia fuit in paradiso conditio commixtionis, quam qualis nunc in conjugiis agitur:”

erat ibi et ante peccatum libido carnalis, sine qua non potest nunc sexus uterque misceri. Si ergo non vultis, in illa beatitudine membra genitalia nondum pudenda, ad opus suum peragendum, quo proles seminaretur, voluntati hominum sine libidine potuisse servire; adhuc quaero eamdem libidinem qualem tunc fuisse credatis. Voluntatem certe quando esset necessaria, sequebatur; an etiam quando non erat propter propagandos filios necessaria, stimulabat tamen animum, et propellebat in concubitus vel quosque damnabiles, vel cum conjuge veniales? Si enim talis erat, qualis nunc est; hoc sine dubitatione faciebat, sive illi resisteretur per temperantiam, sive per intemperantiam cederetur. Ac sic, homo libidini aut peccando servire cogeretur, aut bello intimo repugnare: quorum alterum honestati, alterum paci felicitatis illius, si humanum sensum habetis, non convenire sentitis. Remanet igitur, ut si libido ibi esset, ita esset subdita voluntati, ut rectam quietamque mentem, nec ad delictum traheret, nec ad praelium provocaret; et spiritum obedientem Deo, ac fruentem Deo, nec peccare nec pugnare compelleret. Quae quoniam nunc talis non est, sed ipsa licita inhianter, non obtemperanter appetit; in illicitis autem aut spiritum dejicit, aut contra spiritum concupiscit; agnoscite malum vitiata naturae integritate contractum: quo malo bene utitur propagandi officio castitas conjugum, et de quo malo ducitur generationis obnoxiae vinculum, regeneratione solvendum.