|
JUL. Sed de hoc satis sit, nunc quae sequuntur
arripiam.
|
“In corpore igitur mortis hujus, quale in paradiso ante
peccatum, profecto non erat, alia lex in membris nostris repugnat legi
mentis: quia et quando nolumus, et quando non consentimus, nec ei
membra nostra ut impleat quod appetit exhibemus; habitat tamen in eis,
et mentem resistentem repugnantemque sollicitat; ut ipse conflictus
etiamsi non sit damnabilis, quia non perficit iniquitatem; sit tamen
miserabilis, quia non habet pacem”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia,
lib. 2, n. 6). Naturalem esse omnium sensuum voluptatem,
testimonio universitatis docemus. Hanc autem voluptatem et
concupiscentiam ante peccatum in paradiso fuisse, res illa declarat,
quia ad delictum via per concupiscentiam fuit, quae cum pomi decore
oculos incitasset, spem etiam jucundi irritavit saporis. Non ergo
potuit haec concupiscentia, quae cum modum non tenet, peccat; cum
vero intra limitem concessorum tenetur, affectio naturalis et innocens
est: non, inquam, potuit fructus esse peccati, quae docetur, non
suo quidem vitio, sed voluntatis, occasio fuisse peccati. Lege et de
hoc secundum librum meum: invenies hoc quod dicimus etiam tuo posse
animo persuaderi. Quod vero quasi acutule posuisti, legem quidem
peccati esse in membris nostris; sed tunc habere peccatum, quando
consentimus; tunc vero solum praelium suscitare, quando non
consentimus, et indicere miseriam pace turbata; quis non prudens
pugnare perspiciat? Nam si lex peccati, id est, peccatum, et
necessitas peccati membris est inserta naturaliter; quid prodest non ei
praebere consensum, cum propter hoc ipsum quod est, necesse sit subire
supplicium? Aut si est lex quidem peccati, sed quando ei non
consentio non peccat ; inaestimabilis potentia voluntatis humanae,
quae (si dici permittat absurditas) cogit ipsum non peccare peccatum.
Sed revertitur eo, ut quod dicis asystaton sit: nam si non peccat,
nec lex peccati est; si lex peccati est, peccat: si vero peccat,
solum quia est, quomodo ei obsisti potest ut non peccetur, quae
repelli non potest ut a peccati opere desinatur.
AUG. Secundo libro tuo jam respondi quarto meo, teque inania
dixisse convici: sed videant qui legunt, utrum respondendum sit
homini, qui in tantam progreditur insaniam, ut cum fateatur malum esse
peccatum, bonam esse dicat concupiscentiam peccatorum. Et tamen
respondere compellimur, nolentes deserere hominum ingenia tardiora, ad
quos istae litterae potuerint pervenire. Quid est ergo quod loqueris,
nesciens quid loquaris? Ergone et in paradiso ante malesuadi venena
serpentis, ante corruptam sermone sacrilego voluntatem, illiciti cibi
libido jam fuit? et, quod intolerabilius dicitur, ad malum
provocabat, et mala non fuit? et videbant illi homines fructum ligni
prohibiti, et concupiscebat, sed ut non manducarent, concupiscentia
spiritus carnis concupiscentiae repugnabat; et vivebant in loco illo
tantae beatitudinis non habentes in se ipsis pacem mentis et corporis?
Non usque adeo dementes estis, ut ista credatis; non usque adeo
impudentes, ut ista dicatis. Ergo intelligite, vel intelligentibus
obstrepere vana loquacitate nolite. Praecessit mala voluntas, qua
serpenti subdolo crederetur; et secuta est mala concupiscentia, qua
cibo inhiaretur illicito. Non itaque ibi qualiscumque cupiditas
qualicumque reluctata est voluntati; sed ei potius depravatae depravata
servivit. Ac per hoc quamvis jam utraque mala esset, tamen voluntas
cupiditatem, non voluntatem cupiditas duxit: non praecessit
voluntatem, nec restitit voluntati. Denique, si ante peccati
consummationem ab opere illicito averteretur voluntas, sine labore ullo
cupiditas illicita sedaretur. Hinc loquens beatus Ambrosius:
inquit,
|
“in naturam regressa vigoris sui, agnoscit
altricem; atque ausu deposito contumaciae, moderationis animae
conjugatur arbitrio: qualis fuit, cum inhabitanda paradisi secreta
suscepit, antequam veneno pestiferi serpentis infecta sacrilegam famem
sciret, divinorumque memoriam praeceptorum animae sensibus inhaerentem
edacitatis studio praeteriret. Hinc peccatum manasse proditur,
tanquam corpore animaque genitoribus: dum corporis natura tentatur,
anima male sana compatitur; quae si appetentiam corporis refrenasset,
in ipso ortu esset exstincta origo peccati ”
|
|
(Lib. 7, in Luc.
XII, 52). Videsne quemadmodum doctor catholicus, et christiana
sapientia praeditus, ipsam cibi illiciti concupiscentiam, quam tu, si
non permittatur implere quod appetit, asseris innocentem, jam famem
sacrilegam nuncupavit? Et tamen si anima utique voluntate correcta,
hanc appetentiam corporis refrenasset, in ipso, ut ait, exortu
exstincta esset origo peccati: sed quoniam non represso appetitu
illiciti cibi, ad peccati consummationem perventum est; non exstincta
est origo peccati, sed etiam manavit in posteros: et tanta est carnis
et spiritus dissensio subsecuta, ut in naturam, sicut idem doctor alio
loco dicit, per praevaricationem primi hominis verteretur (Ibid.,
n. 141). Sed tu adversus haec,
|
“naturalem esse omnium sensuum
voluptatem testimonio universitatis docere te”
|
|
dicis: quasi non posset
in corpore, non mortis hujus, sed vitae illius, ita esse omnium
sensuum voluptas naturae sufficiens, ut summa in jura virtutis animi
carnisque concordia, nulla concupiscerentur illicita. O quam multum
erras, qui ex ista, quae nunc est, corruptibilitate atque infirmitate
naturae sanctas paradisi delicias atque illam beatitudinem conjicis!
Alia erat illa immortalitas, ubi homo poterat non mori: alia est ista
mortalitas, ubi homo non potest nisi mori: alia erit summa
immortalitas, ubi homo non poterit mori. Quid litigas de
concupiscentia litigante, hoc est, de lege in membris repugnante legi
mentis? Lex peccati dicitur, quia suadet peccata atque, ut ita
dixerim, jubet; et si ei mente serviatur, sine excusatione peccatur.
Peccatum dicitur, quia peccato facta est, appetitque peccare.
Reatus ejus regeneratione solutus est, conflictus ejus ad agonem
relictus est. Malum est, clarum est. Non viribus nostrae
voluntatis, ut putas, huic obsistimus, nisi divinitus adjuvemur.
Debellandum hoc malum est, non negandum: vincendum est, non
defendendum. Postremo, si ei consentis, malum agnosce peccando: si
ei resistis, malum agnosce pugnando.
|
|