|
JUL. Vel quid prodest ejus rei modestia, cujus
accusat se ipsa praesentia? Vide ergo quo tua acumina provehantur.
Primo, quia peccat natura sine voluntate: quod non potest.
Secundo, quia est peccatum, et non peccat, id est, una res est, et
non est. Deinde, quando turbat pacem, miserabilis est, nec pro
tanto crimine plectitur dissipatae quietis: quando autem perficit
iniquitatem, damnabilis est. Sed lex peccati sicut meretur ipsa
tormentum, ita excusat hominis voluntatem. Quia lex et cogens, et
naturalis, et nunquam recedens, superari utique a voluntate non
potest: et nemo propter hoc reus est, quod vitare non potuit. Sed
nec ipsa lex peccat: quia aliud facere non potuit. Deus autem
inevitabilia reatui adscribit; nec ut hoc tantum mali faciat, ab ullo
cogitur: omnibus igitur absolutis, hic solus in crimine reperitur,
qui mira fronte imputat aliis necessitatem, cum ipse sine necessitate
delinquat. Macte virtute prudentiae, nobilissime disputator, qui
gradibus Punicae dialexeos, ut commendares dona, evertisti judicia;
ut simulares gratiam, subruisti justitiam; ut infamares naturam,
criminatus es hominum Conditorem; et ita criminatus es, ut non solum
aliquo peccatore, sed ipsa lege peccati, Deus tuus nocentior
appareret. Et post haec profanissime catholicis sacerdotibus convicium
facis, ut dicas eos negare gratiam Christi, cujus aequitatem
tuentur: cum nos laudemus quidem clementiam remediorum, sed legum
manente justitia.
AUG. Utinam catholicos agnosceres sacerdotes, qui longe priusquam
esse coepistis, dixerunt concupiscentiam carnis, quae concupiscit
adversus spiritum, quamvis adversus eam etiam spiritus concupiscat,
quae lex intelligitur esse peccati, resistens legi mentis post peccatum
quod in paradiso perpetratum est, humanam vitiasse naturam: unde sine
illa modo nascitur nemo; eique spiritus adversatur in sanctis, ut
juste vivant, pugnando contra illam, donec perfecta hominis salute,
et carne cum spiritu plenissime concordante jam non sit. Dicit
Ambrosius, per praevaricationem primi hominis in naturam vertisse
dissensionem carnis et spiritus; eamque dissensionem sic Cyprianus
ostendit, in quo Poeno Punicam dialexim, ut puto, irridere non
audes, quod facere in me ausus es:
inquit,
|
“inter carnem
et spiritum colluctatio, et discordantibus adversum se invicem
quotidiana congressio, ut non quae volumus ipsa faciamus, dum spiritus
coelestia et divina quaerit, caro terrena et saecularia concupiscit:
et ideo petimus inter duo ista, ope et auxilio Dei concordiam fieri,
ut dum et in spiritu et in carne voluntas Dei geritur, quae per eum
renata est anima servetur. Quod aperte atque manifeste Apostolus sua
voce declarat: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur sibi; ut non
ea quae vultis, ipsa faciatis”
|
|
(De Oratione Dominica). Hanc tu
concordiam carnis et spiritus, quam nos optare, et a Domino dicit
orare Cyprianus, nec in paradiso ante peccatum fuisse concedis: aut
si fuit, cur non fateris eam per praevaricationem primi hominis vitiata
periisse natura, beataeque paci animae et corporis miseram successisse
discordiam? Et indignaris nobis, quod velut catholicis sacerdotibus,
id est vobis, faciamus nostro sermone convicium, quia dicimus vos
negare gratiam Christi: cum vos istis vere catholicis sacerdotibus
impudentissime ac profanissime conviciemini his verbis, quae in me,
qui eorum fidem sequor et tueor, indigesto furore ructatis. Apostolus
dicit, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis
(Galat. V, 17, 16). Rogo, cur eas appellat, si nullae
sunt? cur eas perfici vetat, si bonae sunt. Sed adhuc quales sint,
ostendit, et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea
quae vultis faciatis. Quibus dicebat, Ut non ea quae vultis
faciatis? numquid Judaeis, secundum mirabilem vestram
intelligentiam, nondum sub Christi gratia constitutis; et non eis
quibus dixerat, Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu
fidei (Id. III, 2)? Fideles itaque christianos dicebat non ea
quae vellent facere, concupiscente adversus spiritum carne. Quid
ita, nisi quia volebant inferiorem partem suam consentire superiori,
id est, carnem spiritui, nec valebant perficere quod volebant; eisque
restabat non consentire illi vitio, sed adversum carnem spiritui
concupiscere? Verum et si hoc in eis erat, quod vos putatis, ut
propter consuetudinem malam etiam nolentes male viverent; quid est ergo
quod dicis, naturam sine voluntate peccare non posse, cum istos non
volentes peccare fatearis? Cur autem dicta sit concupiscentia carnis
peccatum, lexve peccati, jam supra diximus (Cap. 71): cui si
bonum est non consentire ad illicita, profecto ipsa malum est, qua
concupiscuntur illicita, etsi nulla consensione, nulloque opere
perpetrantur. Judicia Dei porro vos evertitis, qui generis humani
miserias incipientes a parvulis, sine ullo peccati merito fieri
dicitis; nec donum Dei poscitis, ne intretis in tentationem
(Matth. XXVI, 41), hoc est, ne peccetis: in vestra enim
virtute confiditis, et vos in psalmo sancto notatos esse atque damnatos
(Psal. XLVIII, 7), vel non videtis caeci, vel stolidi non
doletis.
|
|