|
JUL. Verum jam pergamus et ad verba mea, quae de
praefatione sublata, sibi impugnanda proposuit:
|
“Satis igitur
admonuerim, sic istum verba mea quasi refellenda sibi proponere
voluisse, ut alibi mediis detractis, sententias interrumperet; alibi
extremis non additis decurtaret: et cur hoc fecerit, sufficienter
ostenderim. Nunc ad ea quae sicut voluit, nostra proposuit, quae sua
posuerit, videamus. Sequuntur enim jam verba ejus, et sicut iste
insinuavit, qui tibi chartulam misit, prius aliquid de praefatione
conscripsit, procul dubio librorum eorum, de quibus pauca decerpsit.
Id autem ita sese habet: Doctores, inquit, nostri temporis, frater
beatissime, et nefariae, quae adhuc fervet, seditionis auctores, ad
hominum, quorum sanctis studiis uruntur, contumelias, et exitium
decreverunt per ruinam totius Ecclesiae pervenire; non intelligentes
quantum his contulerint honoris, quorum ostenderunt gloriam nisi cum
catholica religione non potuisse convelli. Nam si quis aut liberum in
hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit,
Coelestianus et Pelagianus vocatur. Ne igitur vocentur haeretici,
fiunt Manichaei; et dum falsam verentur infamiam, verum crimen
incurrunt: instar ferarum, quae circumdantur pinnis, ut cogantur in
retia; quibus quoniam deest ratio, in verum exitium vana formidine
contruduntur”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 6,
7.) Cognosco dicta mea, sed non a te cum integritate prolata: et
licet non in his certaminis summa consistat, quia de praefatione sunt;
tamen ut levitas tua liqueat, frater beatissime, in eo loco positum
non est, sed in primo statim versu libri. Item cum dixissem,
|
“ad
hominum quorum sanctis studiis uruntur, contumelias et exitium;”
|
|
addidi,
|
“quoniam iter aliud non patebat, decreverunt per ruinam
totius Ecclesiae pervenire.”
|
|
Post quod etiam dixi,
|
“quia liberi
confessor arbitrii et Dei conditoris, Coelestianus et Pelagianus
vocatur, quo simplices,”
|
|
inquio,
|
“sermone perterriti, ut ab
invidia nominis exuantur, etiam sanam fidem deserunt; credituri procul
dubio, nec liberum esse in hominibus arbitrium, nec Deum nascentium
conditorem, quando illud quod prius affirmaverant, utrumque
deseruerint.”
|
|
Hoc autem totum a te praetermissum est. Post quod
sunt illa quae posuisti, quam sane vera, et quam inexpugnabilia, haud
difficilis erit opera comprobare. Nec ego igitur quidquam de tuis
dictis minus, nec tu vel primum caput, ita ut a me ordinatum fuerat,
retulisti. Quod ideo inculco, ut gravitas Poeni scriptoris emineat.
AUG. Qui de libris tuis, quae voluit decerpta, cui voluit legenda
transmisit, ipse quod mihi imputas fecit: nec aliud etiam te ipsum
existimo credere. Neque enim in eodem libro meo, contra quem latras,
non sum praelocutus, cui sim chartulae respondere compulsus: sed
quaeris conviciando quid dicas, sentiens te nihil validum dicere
disputando. Quanquam et in his meis verbis, quae mox tibi quasi
refellenda proponis, id quod dico advertere potuisti: non enim
dicerem,
|
“Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti;”
|
|
si
certus essem te illa dixisse, non eum qui qualem voluit, et cui voluit
scripturam misit, quam mihi missam refutare susceperam. Sed Deo
gratias, quod universo ipsi operi tuo, unde quae voluit, sicut ei
placuit, iste decerpsit, ita Domino adjuvante respondi, ut omnia
tua, quae contra antiquissimam catholicam fidem novus haereticus
erexeras, machinamenta subverterem.
|
|