CAPUT LXXIV

JUL. Contra haec ergo verba mea, quae rescripseris audiamus:

“Non est ita ut loqueris, quicumque ista dixisti; non est ita: multum falleris, vel fallere meditaris: non liberum negamus arbitrium; sed, Si vos Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis”

(Joan. VIII, 36).

“Hunc vos invidetis liberatorem, quibus captivis vanam tribuistis libertatem. A quo enim quis devictus est, sicut dicit Scriptura, huic et servus addictus est”

(II Petr. II, 19); nec quisquam nisi per gratiam Liberatoris isto solvitur vinculo servitutis, a quo est hominum nullus immunis. Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 8). Amplissimam esse nostri negotii dignitatem, ut ipsa rerum consideratio et appensio indicat, quas tuemur, ita etiam vester pavor; qui contra nostrorum sanguinem, pecuniarum effusione, haereditatum largitate, equorum transmissione, populorum seditione, potestatum corruptione pugnantes, et fidem vestram quae a nobis impugnatur, erubescitis profiteri, et ad nostrae sententiae, a qua deviastis, verba confugitis.

AUG. Aut sciens calumniaris, si tu ista mentiris; aut nesciens quid loquaris, cum mentientibus credis: sed jam satis sit quod superius tuae vanitati, vel etiam malignitati ad ista respondi (Supra, cap. 42).