CAPUT LXXVI

JUL. Nam cum proponerent Ariani, qui rerum ea tempestate potiebantur, Homousion sequi vultis, aut Christum? Responderunt continuo, quasi in nomen religiosi, Christum se sequi; homousion repudiavere : atque ita exeunt gestientes, velut qui Christo crederent, quem jam negaverant, homousion, id est unius cum Patre substantiae, denegando. Ita ergo et nunc vos fabricatores doli, imperitas terretis aures, ut si nolunt laborantium pro fide virorum appellatione respergi, et liberum arbitrium negent, et Deum hominum conditorem. Hoc igitur a me in illo loco constat objectum; et quam non falso, praesens disputatio palam faciet. Respondisti ergo hoc modo:

“Non negamus liberum arbitrium:”

et nihil aliud subjunxisti de tuo. Consequens enim fuerat, ut impleres sine tergiversatione sententiam; cumque praemisisses non te negare arbitrii libertatem, adderes, Sed confitemur datam a Deo libertatem arbitrii in hominum permanere natura.

AUG. Quomodo manet libertas in eis, qui ut liberentur a servitute, qua victori peccato addicti sunt, divina indigent gratia, nisi quia liberi sunt et ipsi, sed justitiae? unde dicit Apostolus, Cum essetis servi peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI, 20.)